|
21. Sed inquis,
|
“Si anima caret corpore, quid est quod apud
inferos dives ille cognoscit? Certe,”
|
|
inquis,
|
“noverat jam
Lazarum, non noverat Abraham (Luc. XVI, 19-31): unde
illi tanto ante tempore defuncti Abrahae provenit agnitio?”
|
|
Haec
dicens, si agnitionem hominis provenire non putas sine corporis forma;
ut noveris te ipsum, credo quod assidue speculum attendis, ne si
fueris oblitus faciem tuam, non te possis agnoscere. Rogo te, quem
magis hominum novit homo quam se ipsum, et cujus minus potest faciem
videre quam suam? Quis autem potest cognoscere Deum, quem tu quoque
incorporeum esse non dubitas; si praeter corporis formam, sicut
putas, non potest cognitio provenire, id est, si corpora possunt sola
cognosci? Quis autem christianus de tam magnis difficillimisque rebus
disputans, animum in verba divina tam negligenter intendat, ut dicat,
|
“Si incorporea est anima, necesse est careat forma?”
|
|
Oblitus es,
te formam legisse doctrinae (Rom. VI, 17)? Ergo corporea est
forma doctrinae. Oblitus es scriptum esse de Christo Jesu, antequam
hominem fuisset indutus, quod in forma Dei erat (Philipp. II,
6)? Quomodo ergo dicis,
|
“Si incorporea est anima, necesse est
careat forma;”
|
|
cum audias formam Dei, quem non esse corporeum
confiteris; et ita loqueris tanquam forma nisi in corporibus esse non
possit?
22. Dicis etiam,
|
“Cessare illic nomina, ubi non distinguitur
forma; et nihil illic agere appellationem nominum, ubi nulla est
designatio personarum.”
|
|
Hinc volens probare Abrahae animam fuisse
corpoream, quia dici potuit, Pater Abraham. Jam diximus, etiam
ubi corpus nullum est, esse formam. Si autem appellationem nominum
nihil putas agere, ubi non sunt corpora; numera ista nomina, quaeso
te: Fructus autem spiritus est charitas, gaudium, pax,
longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia
(Galat. V, 22, 23): et dic mihi utrum res ipsas non
agnoscas, quarum ista sunt nomina, vel sic agnoscas, ut aliqua
lineamenta corporum videas. Ecce, ut alia taceam, dic mihi quam
figuram, quae membra, quem colorem charitas habeat; quae certe, si
ipse inanis non es, inane aliquid tibi videri non potest.
|
“Cujus
auxilium imploratum est,”
|
|
inquis,
|
“corporeus utique visus est atque
formatus.”
|
|
Audiant te homines, et Dei nemo imploret auxilium, quia
nemo eum potest videre corporeum.
|
|