|
23.
inquis,
|
“membra illic animae describuntur, ut
vere sit corpus:”
|
|
et vis,
|
“per oculum totum caput intelligi,”
|
|
quia
dictus est levasse oculos suos;
|
“per linguam fauces, per digitum
manum,”
|
|
quia dictum est, Mitte Lazarum, ut intinguat extremum
digiti sui in aquam, et refrigeret linguam meam. Tamen ne per
membrorum nomina de Deo tibi corporeo praescribatur, dicis
|
“per haec
incorporeas intelligendas esse virtutes:”
|
|
quia Deum rectissime
defendis non esse corporeum. Quid igitur causae est, cur nomina ista
membrorum in Deo tibi corpus non faciant, in anima faciant? An vero
quando de creatura haec dicuntur, proprie accipienda sunt; quando
autem de Creatore, tropice atque translate? Pennas itaque corporeas
daturus es nobis, quoniam non Creator, sed creatura, id est, homo
dicit, Si assumpsero pennas meas sicut columba (Psal.
CXXXVIII, 9). Porro autem, si propterea linguam habebat
dives ille corpoream quoniam dixit, Refrigeret linguam meam: in nobis
quoque adhuc in carne viventibus, manus habet ipsa lingua corporeas,
quia scriptum est, Mors et vita in manibus linguae (Prov.
XVIII, 21). Puto etiam non tibi videri, vel esse creaturam
, vel corpus esse peccatum: cur ergo habet faciem? An non audis in
Psalmo, Non est pax ossibus meis, a facie peccatorum meorum
(Psal. XXXVII, 4)?
24. Quod vero
existimas
|
“esse corporeum,
et per ipsum”
|
|
asseris
|
“totum corpus ejus agnosci,”
|
|
vereor ne in re
tanta joculariter atque irridenter, non serio graviterque agere
credaris. Neque enim usque adeo desiperes, ut arbitrareris corporeum
unius hominis sinum ferre tot animas, imo, ut secundum te loquar,
|
“ferre tot corpora bene meritorum, quot illuc Angeli sicut Lazarum
perferunt.”
|
|
Nisi opinaris fortasse illam unam animam solam, ad
eumdem sinum pervenire meruisse. Si non jocaris, et errare pueriliter
non vis, sinum Abrahae intellige, remotam sedem quietis atque
secretam, ubi est Abraham. Et ideo Abrahae dictum (Luc. XVI,
19-31), non quod ipsius tantum sit, sed quod ipse pater multarum
gentium sit positus (Gen. XVII, 4, 5), quibus est ad
imitandum fidei principatu propositus: sicut Deum Abraham, et Deum
Isaac, et Deum Jacob, se Deus vocari voluit (Exod. III,
6), cum sit innumerabilium Deus.
|
|