|
25. Neque me haec ita disserere existimes, tanquam negem fieri
posse ut anima mortui sicut dormientis, in similitudine corporis sui
sentiat, seu bona, seu mala. Nam et in somnis quando aliqua dura et
molesta perpetimur, nos utique sumus; et nisi evigilantibus nobis illa
praetereant, poenas gravissimas pendimus. Sed corpora esse credere,
quibus hac atque illac quasi ferimur et volitamus in somnis, hominis,
est qui parum vigilanter de rebus talibus cogitavit: de his quippe
visorum imaginibus, maxime anima probatur non esse corporea: nisi
velis et illa corpora dicere, quae praeter nos ipsos tam multa videmus
in somnis, coelum, terram, mare, solem, lunam, stellas, fluvios,
montes, arbores, animalia. Haec qui corpora esse credit,
incredibiliter desipit: sunt tamen corporibus omnino simillima. Ex
hoc genere sunt etiam, quae alia significantia divinitus
demonstrantur, sive in somnis, sive in ectasi: quae unde fiant, id
est, quaenam sit velut materies eorum, quis indagare potest aut
dicere? Procul dubio tamen spiritualis est, non corporalis. Namque
hujusmodi species velut corporum, non tamen corpora, et vigilantium
cogitatione formantur, et profunditate memoriae continentur; et ex
ejus abditissimis sinibus, nescio quo mirabili et ineffabili modo, cum
recordamur prodeunt, et quasi ante oculos prolata versantur. Tam
multas igitur et tam magnas corporum imagines, si anima corpus esset,
capere cogitando vel memoria continendo non posset. Secundum tuam
quippe definitionem,
|
“corporea substantia sua corpus hoc exterius non
excedit.”
|
|
Qua igitur magnitudine, quae nulla illi est, imagines tam
magnorum corporum et spatiorum atque regionum capit? Quid ergo mirum,
si et ipsa sibi in sui corporis similitudine apparet, et quando sine
corpore apparet? Neque enim cum suo corpore sibi apparet in somnis,
et tamen in ea ipsa similitudine corporis sui, quasi per loca ignota et
nota discurrit, et laeta sentit multa vel tristia. Sed puto quod nec
tu audeas dicere, figuram illam corporis atque membrorum, quam sibi
habere videtur in somnis, verum corpus esse. Nam isto modo erit verus
mons, quem sibi videtur ascendere; et corporea domus, quam sibi
videtur intrare; et arbor vera lignumque verum corpus habens, sub qua
sibi videtur jacere; et aqua vera, quam sibi videtur haurire; et
omnia in quibus quasi corporibus versatur, corpora erunt si et ipsa
corpus est, quae simili imagine inter cuncta illa versatur.
|
|