|
26. De conscriptis visionibus martyrum dicendum tibi est aliquid;
quoniam tu etiam inde testimonium adhibendum putasti. Nempe sancta
Perpetua visa sibi est in somnis, cum quodam Aegyptio in virum
conversa luctari. Quis autem dubitet, in illa similitudine corporis
animam ejus fuisse, non corpus, quod utique in suo femineo sexu
manens, sopitis sensibus jacebat in stratis, quando anima ejus in illa
virilis corporis similitudine luctabatur? Quid hic dicis? verumne
erat corpus illa viri similitudo, an non erat corpus, quamvis haberet
similitudinem corporis? Elige quid velis. Si corpus erat, cur non
servabat vaginae suae formam? Neque enim in illius feminae carne
virilia repererat genitalia, unde ita posset sese coarctando, et, ut
tu loqueris,
Deinde, obsecro te, cum corpus
dormientis adhuc viveret, quando ejus anima luctabatur, in sua vagina
erat, utique omnibus membris viventis inclusa, et in ejus corpore suam
formam, de quo fuerat formata, servabat: nondum quippe artus illos,
sicut fit in morte, reliquerat; nondum membra ex membris formata ex
formantibus cogente vi mortis extraxerat: unde igitur erat virile
animae corpus, in quo sibi luctari cum adversario videbatur? Si autem
non erat corpus, et tamen erat aliquid simile corporis, in quo sane
verus labor aut vera laetitia sentiretur; jamne tandem vides,
quemadmodum fieri possit ut sit in anima similitudo quaedam corporis,
nec ipsa sit corpus?
27. Quid si tale aliquid apud inferos geritur, et in eis se, non
corporibus, sed corporum similitudinibus animae agnoscunt? Cum enim
tristia patimur, quamvis in somnis, etsi membrorum corporeorum sit
illa similitudo, non membra corporea; non est tamen poenae
similitudo, sed poena: sic etiam ubi laeta sentiuntur. Sed quoniam
sancta Perpetua nondum erat mortua, non vis hinc tibi fortasse
praescribi: cum valde ad rem pertineat, cujus esse naturae existimes
illas similitudines corporum quas habemus in somnis; et tota ista causa
finita sit, si eas et similes corporibus, et non esse corpora
confiteris. Verumtamen Dinocrates frater ejus mortuus erat: hunc
vidit cum illo vulnere quod vivus habuit, et unde est perductus ad
mortem. Ubi est quod tantis conatibus laborasti, cum ageres de
praecisione membrorum, ne simul concidi anima putaretur? Ecce vulnus
erat in anima Dinocratis, quod eam vi sua, quando erat in ejus
corpore, exclusit e corpore. Quomodo ergo secundum tuam opinionem,
|
“quando membra corporis praeciduntur, ab ictu se subtrahit, et in
alias partes densando se colligit, ne aliqua pars ejus vulnere corporis
amputetur,”
|
|
etiamsi dormienti atque nescienti membrorum aliquid
praecidatur? Tantam quippe illi tribuisti vigilantiam, ut etiam visis
occupata somniorum, si plaga irruerit ignoranti, qua caro feriatur,
se illa providenter perniciterque subducat, ne possit feriri atque
vexari, sive concidi: nec attendis, homo prudens, quod si se anima
inde subduceret, nec illa percussio sentiretur. Sed inveni quod
potueris, quid inde respondeas, quomodo anima partes suas abripiat ,
et recondat introrsus, ne ubi praeciditur seu percutitur corporis
membrum, amputetur et ipsa atque vexetur. Dinocratem aspice, et dic
cur ejus anima non se subtraxerit ab eo corporis loco, qui mortifero
vulnere vastabatur, ne in illa fieret quod in ejus facie etiam post
mortem ipsius corporis appareret. An forte etiam tibi placet, ut
istas potius similitudines corporum quam corpora esse credamus; ut
quomodo apparet quasi vulnus, quod non est vulnus, ita quod non est
corpus, quasi corpus appareat? Nam si anima vulnerari potest ab eis
qui vulnerant corpus, nihilne metuendum est, ne possit occidi ab eis
qui occidunt corpus? Quod Dominus apertissime fieri non posse
testatur (Matth. X, 28). Et tamen anima Dinocratis mori non
potuit, unde corpus ejus est mortuum: et quasi vulnerata visa est,
sicut corpus fuerat vulneratum, quoniam corpus non erat, sed habebat
in similitudine corporis etiam similitudinem vulneris: porro autem in
non vero corpore vera miseria fuit animae, quae significabatur
adumbrato corporis vulnere, de qua sororis sanctae orationibus meruit
liberari.
28. Jam illud quale est, dicere quod
|
“anima formam de corpore
accipiat, et cum incremento corporis protendatur et crescat;”
|
|
et non
attendere quam monstruosa evadat anima juvenis sive senis, si ejus
brachium praecidatur infantis.
ut dicis;
|
“animae manus, ne ipsa etiam cum manu corporis amputetur, et in alias
se partes corporis densando concludit.”
|
|
Ac per hoc illud animae
brachium, quam breve corporis fuit unde ceperat formam, tam breve
servabitur ubicumque servetur; quia perdidit formam, cujus incremento
posset pariter crescere. Exit ergo anima juvenis aut senis, qui
manum, cum esset parvus, amisit, habens quidem duas manus, quia una
refugiens non est amputata cum corpore, sed alteram juvenilem vel
senilem, alteram vero sicut primum fuerat, infantilem. Tales
animas, crede mihi, non forma corporis facit, sed erroris deformitas
fingit. Non mihi videris ab isto errore posse erui, nisi Deo
adjuvante diligenter consideraveris visa somniantium, et inde
cognoveris esse quasdam quae non sint corpora, sed similitudines
corporum. Quamvis enim et ea quae similia corporibus cogitamus, ex eo
genere sint: tamen quod ad mortuos attinet, aptior conjectura de
dormientibus ducitur. Neque enim frustra eos, qui mortui sunt
appellat sancta Scriptura dormientes (I Thess. IV, 12), nisi
quia est quodammodo consanguineus lethi sopor (Virgil., Aeneid.
lib. 6, vers. 279).
|
|