|
1. Accipe nunc jam etiam de me ipso quae tibi dicere cupio, si
possim, hoc est, si ille donaverit, in cujus manu sunt et nos et
sermones nostri. Reprehendisti enim me bis numero, exprimens etiam
meum nomen: et cum te in principio libri tui imperitiae tuae admodum
conscium et doctrinae adminiculo destitutum, me vero ubi nominasti,
doctissimum ac peritissimum dixeris; tamen quibus in rebus tibi visus
es nosse quod ego vel nescire me fateor, vel, quamvis nesciam, scire
prae sumo, libertate qua oportebat , non tantum senem juvenis, et
episcopum laicus, verum etiam hominem tuo judicio doctissimum et
peritissimum non dubitasti reprehendere. Ego autem et me doctissimum
ac peritissimum nescio, imo vero me non esse certissime scio; et fieri
posse non ambigo ut aliquid imperito et indocto cuipiam scire
contingat, quod aliquis doctus et peritus ignorat: et in hoc te plane
laudo, quod veritatem, etsi non quam percepisti, certe quam putasti,
homini praetulisti; ideo quidem temere, quia existimasti scire te quod
nescis; sed ideo libere, quia personam non reveritus, elegisti
aperire quod sentis. Unde te intelligere oportet, quanto esse nobis
debeat cura major, dominicas oves revocare ab erroribus; si et ovibus
turpe est, vitia pastorum, si qua cognoverint, eisdem occultare
pastoribus. O si illa reprehenderes mea, quae justa reprehensione
sunt digna! Neque enim negare debeo, sicut in ipsis moribus, ita
multa esse in tam multis opusculis meis, quae possint recto judicio,
et nulla temeritate culpari. Ex quibus si aliqua ipse reprehenderes,
illic et tibi fortassis ostenderem, qualem te esse, in quibus non
perperam reprehenderis, vellem; neque tibi juniori major, et
praepositus subdito, correctionis exemplum, quanto humilius, tanto
salubrius exhiberem. Sed ea in me reprehendisti, quae non corrigere
humilitas, sed partim fateri, partim defendere veritas cogit.
|
|