|
29. Proinde si anima corpus esset, et corporea esset figura in qua
se videt in somnis, eo quod de corpore ejus fuisset expressa; nullus
hominum membro corporis amputato, sicut eo caret, ita sine illo se
videret in somnis, sed potius semper integrum, eo quod animae ipsius
nihil fuerit amputatum. Cum vero aliquando se integros videant,
aliquando autem sicut sunt, ex quacumque parte truncatos; quid aliud
ista res docet, nisi animam, sicut aliarum rerum quas sensit in
somnis, ita et corporis, modo sic, modo sic, non veritatem, sed
similitudinem gerere? Gaudium vero ejus sive tristitia, delectatio
vel offensio, sive sit in corporibus, sive in corporum
similitudinibus, vera est. Tu ipse nonne dixisti, vereque dixisti,
|
“Alimenta et vestimenta non esse animae, sed corpori necessaria?”
|
|
Cur ergo aquae stillam desideravit apud inferos dives? Cur Samuel
sanctus post mortem, ut ipse quoque commemorasti, solito indumento
vestitus apparuit (I Reg. XXVIII, 14)? Numquid ille
ruinas animae, sicut carnis, per humoris alimentum reficere cupiebat?
Numquid iste de corpore vestitus exierat? Sed in illo vera erat
molestia, qua cruciabatur anima; non tamen verum corpus, cui
quaereret alimenta. Et iste sic potuit apparere vestitus, ut non
corpus esset, sed similitudinem corporis haberet et anima et habitus.
Neque enim se anima sicut in membra corporis, ita et in vestimenta
porrigit et coarctat, ut etiam inde formetur.
30. Post mortem vero quam vim cognitionis corruptibilibus exoneratae
corporibus animae accipiant etiam non bonae; ut vel pariter malas, vel
etiam bonas valeant interioribus sensibus intueri et agnoscere, sive in
ipsis non corporibus, sed similitudinibus corporum, sive in bonis aut
malis affectionibus mentis, in quibus nulla sunt quasi lineamenta
membrorum, quis valeat indagare? Unde est et illud, quod patrem
Abraham dives ille, cum in tormentis esset, agnovit, cui figura
corporis ejus non erat nota, cujus corporis similitudinem quamvis
incorporea potuit anima retinere. Quis autem recte dicat, se aliquem
hominem cognovisse, nisi in quantum potuit ejus vitam voluntatemque
cognoscere, quae utique moles non habet vel colores? Sic enim et nos
ipsos certius quam caeteros novimus, quia nobis conscientia nostra nota
est et voluntas: quam plane videmus, et in ea tamen aliquam corporis
similitudinem non videmus. Hanc in alio quamvis praesente non
cernimus, etiam cujus absentis faciem novimus, recolimus, cogitamus.
Nostram vero faciem eo modo nosse, recolere, cogitare non possumus,
et tamen nos ipsos nobis magis quam illum cognitum verissime dicimus:
ita clarum est, ubi sit potior hominis veriorque notitia.
|
|