|
31. Cum ergo aliud sit in anima, quo corpora vera sentimus, quod
facimus quinque sensibus corporis; aliud quo praeter ipsos similia
corporibus non corpora cernimus, ubi et nos ipsos non aliter quam
similes corporibus contuemur; aliud quo nec corpora nec similitudines
corporum, sicut fidem, spem, charitatem, sine ullis coloribus et
tumoribus eorumque similitudinibus, certius sane firmiusque
conspicimus; ubi magis esse et quodam modo familiarius habitare
debemus, ubi renovari in agnitionem Dei secundum imaginem ejus qui
creavit nos? nonne in hoc quod tertio loco posui? Ibi enim certe
neque ullum sexum, neque ullam sexus similitudinem gerimus.
32. Nam illa masculinae vel femininae animae forma, membris
virilibus muliebribusque distincta, si non corporis similitudo, sed
corpus est, velis nolis est masculus, velis nolis est femina,
quaecumque aut masculus apparet aut femina. Sed tamen si secundum tuam
opinionem et corpus est anima, et vivum corpus est, et habet mammas
protumidas et propendulas, et non habet barbam, et habet vulvam et
genitalia quae habent feminae corporis membra, et non est femina:
egone non dicam vera constantius, Et habet oculum, et habet linguam,
et habet digitum, et habet caetera similia corporis membra, et haec
tota est corporis similitudo, non corpus: cum hoc quod ego dico probet
apud se quisque, cum corpora imaginatur absentium; probet certe, cum
figuras et suam et alias suorum recolit somniorum: a te autem hujus
monstri, ubi et verum est, et vivum est, et femineum est corpus, et
femineus non est sexus, nullum in natura rerum proferatur exemplum?
33. Quod enim de phoenice loqueris, ad rem de qua agitur omnino non
pertinet. Resurrectionem quippe illa significat corporum, non sexum
destruit animarum: si tamen, ut creditur, de sua morte renascitur.
Sed arbitror quod tuum sermonem parum putaveris fore plausibilem, si
non multa de phoenice more adolescentium declamares. Numquid enim sunt
in ejus corpore genitalia masculina et non est masculus, vel feminina
et non est femina? Tu autem attende quid dicas, quid astruere, quid
persuadere coneris. Animam dicis per cuncta membra diffusam gelando
riguisse, et a vertice usque ad ima vestigia, a medullis intimis usque
ad superficiem cutis, totam totius accepisse corporis formam: ac per
hoc accepit in femineo corpore quidquid habent femineorum viscerum
feminae, et verum est hoc corpus, et haec vera sunt membra, et tamen
non est femina. Cur, obsecro te, in vero et vivo corpore omnia sunt
membra feminea, et non est femina? in vero et vivo corpore membra sunt
omnia masculina, et non est masculus? Quis ista credere, dicere,
docere praesumat? An quia non generant animae? Ergo nec muli et
mulae sunt masculi et feminae. An quia nec concumbere poterunt sine
carneis corporibus animae? Sed hoc aufertur et his qui castrantur: et
tamen cum eis adimatur et opus et motus, non adimitur sexus, figura
quantulacumque masculinorum manente membrorum. Nemo unquam masculum
negavit eunuchum. Quid quod apud te animae etiam eunuchorum testes
integros habent, et si cuiquam genitalia prorsus tota tollantur, tota
in ejus anima, secundum opinionem tuam, et omnino integra
permanebunt? Novit enim se subtrahere, sicut dicis, cum ea pars
carnis coeperit exsecari; ut ea forma quae inde sumpta est, quando
illud unde sumpta est amputatur, non pereat; sed quamvis in fusa
gelaverit, motu tamen celerrimo rapiatur, et interius recondatur, ut
salva servetur: et tamen non sit masculus apud inferos, masculinorum
genitalium secum afferens totum, qui cum illa in corpore non haberet,
masculus fuit propter eorum solum locum. Falsa sunt haec, fili: si
non vis ut sit in anima sexus; non sit et corpus.
|
|