|
34. Non omnis similitudo corporis corpus est. Dormi, et videbis:
sed cum evigilaveris, vigilanter discerne quod videris. In somnis
enim tibi velut corporeus apparebis: neque id corpus tuum, sed anima
tua, nec verum corpus, sed similitudo corporis erit. Jacebit enim
corpus tuum, ambulabit ipsa: silebit lingua corporis tui, loquetur
illa: clausi erunt oculi tui, videbit illa: et utique viventia
jacebunt tui corporis membra, non mortua. Ac per hoc nondum extracta
est velut de vagina sua, gelata illa forma, sicut putas, animae
tuae, et in ea tamen tota atque integra cernitur similitudo carnis
tuae. Ex hoc genere similitudinum corporalium, quae non corpora sicut
corpora apparent, sunt omnia quae sanctos Libros legens in propheticis
etiam visionibus non intelligis: quibus significantur ea quae geruntur
in temporibus, vel praesenti, vel praeterito, vel futuro. Falleris
autem in eis, non quia sunt ipsa fallacia, sed quia non ea sicut
accipienda sunt accipis. Ubi enim visae sunt animae martyrum (Apoc.
VI, 9), in eadem revelatione visus est et agnus quasi occisus,
habens cornua septem (Id. V, 6): ibi equi, aliaque animalia,
sicut oportuit figurata: ibi postremo et stellae ceciderunt, et coelum
plicitum est ut liber (Id. VI et IX); nec tamen tunc concidit
mundus. Ista itaque omnia si sapienter accipimus, quamvis dicamus
visa veracia, non tamen vera dicimus corpora.
35. Prolixioris autem sermonis est, de isto genere similitudinum
corporalium diligentissima disputatio, utrum et Angeli, seu boni,
seu mali sic appareant, quando specie hominum, vel quorumlibet
corporum apparent; an habeant aliqua vera corpora, et in ipsorum
potius veritate videantur: an vero in somnis vel in ecstasi, in istis
cernantur, non corporibus, sed similitudinibus corporum; vigilantibus
autem vera cernenda, et si opus est, etiam tangenda ingerant corpora.
Sed ista in hoc libro requirenda et pertractanda esse non arbitror.
Nunc de anima incorporea satis dictum sit: quam sit corpoream mavis
credere, prius tibi definiendum est quid sit corpus; ne forte cum de
re ipsa inter nos constet, incassum de nomine laboremus. Quanta te
tamen absurda secuta sint tale corpus in anima cogitantem, qualia sunt
quae ab omnibus eruditis corpora nuncupantur, id est, quae per
distantiam longitudinis, latitudinis, altitudinis, locorum occupant
spatia, minora minoribus suis partibus, et majora majoribus, puto
quod jam prudenter advertas.
|
|