|
36. Restat ostendere quemadmodum, quamvis et proprie dicatur
spiritus, non universa anima; sed aliquid ipsius, sicut Apostolus
dicit, Et integer spiritus vester, et anima, et corpus (I Thess.
V, 23); vel illud multo expressius in libro Job, Absolvisti
animam meam ab spiritu meo (Job VII, sec. LXX): tamen et
universa anima appelletur hoc nomine; quamvis multo magis haec quaestio
nominum videatur esse, non rerum. Cum enim constet esse aliquid in
anima, quod proprie spiritus nominetur, quo excepto proprie nominatur
et anima, jam de rebus ipsis nulla contentio est; praesertim quia
illud etiam ego dico proprie vocari spiritum, quod et tu dicis, id
est, quo ratiocinamur et intelligimus, quando ita distincte ista
dicuntur, quemadmodum Apostolus ait, Et integer spiritus vester, et
anima, et corpus. Hunc autem spiritum etiam mentem videtur
appellare, cum dicit, Mente servio legi Dei, carne autem legi
peccati (Rom. VII, 25). Nam ipsa sententia est, Et caro
concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem (Galat.
V, 17): ut quod ibi dicit, mentem; hoc intelligatur hic spiritum
dicere: non sicut tu existimas,
|
“universam mentem vocari, quae
constat ex anima et spiritu;”
|
|
quod ubi legeris, nescio. Mentem
quippe nostram, nisi rationale et intellectuale nostrum dicere non
solemus: ac per hoc quod ait idem apostolus, Renovamini autem spiritu
mentis vestrae (Ephes. IV, 23); quid aliud dicit, nisi,
Renovamini mente vestra? Sic enim spiritus mentis nihil est aliud
quam mens, quomodo corpus carnis nihil aliud potest esse quam caro:
nam et hoc scriptum est, In exspoliatione corporis carnis (Coloss.
II, 11); ubi carnem corpus carnis appellat. Dicit sane et alio
modo spiritum hominis, quem prorsus a mente discernit: Si enim
oravero lingua, inquit, spiritus meus orat, mens autem mea
infructuosa est (I Cor. IV, 14). Verum nunc non de isto
spiritu loquimur, qui est a mente distinctus. Habet iste suam
eamdemque difficilem quaestionem: multis enim modis atque in diversis
significationibus Scripturae divinae spiritum nominant: sed de quo
nunc agimus, quo ratiocinamur, intelligimus, sapimus; constat inter
nos sic eum etiam proprie spiritum nuncupari, ut non sit universa
anima, sed aliquid ejus. Tamen animam etiam spiritum esse, si
propterea negas, quia ejus intelligentia distincte dicitur spiritus;
poteris negare universum semen Jacob appellari Israel, quoniam
excepto Juda, etiam distincte appellatus est Israel in tribubus
decem, quae in Samaria tunc fuerunt (III Reg. XII, 28).
Sed quid opus est hic diutius immorari?
|
|