|
37. Jam nunc unde facilius ostendamus, attende eam quae anima est,
etiam spiritum dici, cum audis vel legis, Domino moriente, quod
scriptum est, Et inclinato capite tradidit spiritum (Joan. XIX,
30): ita vis intelligi, tanquam a parte significaverit totum, non
quod ea quae anima est, possit et spiritus nuncupari. At ego ut
possim expeditius probare quod dico, te ipsum testem citius et
commodius adhibebo. Sic enim spiritum definisti, ut pecora appareant
non spiritum habere, sed animam. Irrationalia quippe ideo dicuntur,
quod vim non habeant intelligentiae atque rationis. Unde cum hominem
ipsum admoneres suam nosse naturam, ita locutus es:
|
“Nam cum Deus
bonus nihil non ratione condiderit, ipsumque hominem animal rationale,
intellectus capacem, rationis compotem, sensuque vivacem, qui omnia
rationis expertia prudenti ordinatione distribuat, procreaverit.”
|
|
His tuis verbis satis asseruisti, quod omnino verissimum est, hominem
esse compotem rationis atque intelligentiae capacem, quod utique non
sunt animalia rationis expertia. Unde et testimonio divino, eos qui
non intelligunt, pecoribus comparasti, non utique habentibus
intellectum (Psal. XLVIII, 13). Quod et alio loco
scriptum est, Nolite esse sicut equus et mulus, quibus non est
intellectus (Psal. XXXI, 9). Quae cum ita sint, attende
etiam quibus verbis spiritum definieris atque descripseris, cum illum
ab anima distinguere nitereris.
inquis,
|
“quae ex
flatu Dei habet originem, sine sensu proprio atque intellectu intimo
esse non potuit, quod est spiritus.”
|
|
Et paulo post:
inquis,
|
“animet corpus; tamen quod sentit, quod sapit,
quod viget, spiritus sit necesse est.”
|
|
Item paulo post:
inquis,
|
“anima, et aliud spiritus, sapientia et sensus
animae.”
|
|
His verbis satis indicas quid esse spiritum hominis
sentias, id est, rationale nostrum, quo sentit atque intelligit
anima; non sicut sentitur corporis sensibus, sed sicut est ille
intimus sensus, ex quo est appellata sententia. Hinc autem pecoribus
sine dubitatione praeponimur, eo quod sunt illa rationis expertia.
Non habent itaque spiritum pecora, id est, intellectum et rationis ac
sapientiae sensum, sed animam tantum. Nam et de illis dictum est:
Producant aquae repentia animarum viventium; et, Producat terra
animam viventem (Gen. I, 20, 24). Ut ergo plenissime ac
planissime noveris, eam quae anima est, more divinorum eloquiorum
etiam spiritum dici, appellatur pecoris spiritus. Et utique non
habent pecora illum spiritum, quem tua Dilectio discernens ab anima
definivit. Unde manifestum est quod generali vocabulo anima pecoris
recte potuit sic vocari, sicut legitur in libro Ecclesiastae: Quis
scit, spiritus filiorum hominis si ascendat ipse sursum, et spiritus
pecoris si descendat ipse deorsum in terram (Eccle. III, 21)?
Itemque in diluvii vastitate ita scriptum est: Et mortua est omnis
caro, quae movebatur super terram, volatilium, pecorum, et
jumentorum, et ferarum, et omnis serpens qui movetur super terram et
omnis homo, et omnia quaecumque habent spiritum vitae (Gen. VII,
21, 22). Ubi remotis omnibus dubitationis ambagibus, generale
nomen animae esse intelligimus, spiritum. Cujus quidem nominis
significatio tam late patet, ut etiam Deus vocetur spiritus (Joan.
IV, 24). Et iste flatus aereus, quamvis sit corporeus,
appellatur in Psalmo spiritus tempestatis (Psal. LIV, 9).
Quapropter et eam, quae anima est , etiam spiritum nuncupari, puto
quod admonitus his, quae commemoravi, divinarum testimoniis
paginarum, ubi et anima pecoris, cui non est intellectus, appellata
legitur spiritus, non negabis ulterius. Quocirca si et illa quae de
anima incorporea disputata sunt capis et sapis, non est unde tibi
displiceam, quod eam me scire dixi non corpus esse, sed spiritum:
quia et corpus non esse monstratur, et generali nomine spiritus
nuncupatur.
|
|