|
38. Quamobrem si hos ad te libros impensa dilectione conscriptos,
repensa dilectione sumis et legis; si in principio primi tui libri
audis et te ipsum, et studes, sicut dixisti: (Supra, lib. 2,
n. 22), tuam sententiam non tueri, si improbabilis detegatur:
illa praecipue undecim cave, de quibus te in libro superiore commonui
(Supra, lib. 3, nn. 22, 23). Ne
|
“animam sic dicas ex
Deo, ut eam non de nulla, nec de alia, sed de sua natura
creaverit:”
|
|
aut
|
“quod per infinitum tempus, atque ita semper animas
det, sicut semper est ipse qui dat:”
|
|
aut
|
“animam meritum aliquod
perdidisse per carnem, quod habuerit ante carnem:”
|
|
aut
|
“animam per
carnem reparare habitudinem priscam, perque ipsam carnem renasci, per
quam meruerat inquinari:”
|
|
aut
|
“quod anima ante omne peccatum meruerit
esse peccatrix:”
|
|
aut
|
“infantes sine regeneratione Baptismatis
mortuos , ad indulgentiam pervenire originalium peccatorum:”
|
|
aut
|
“quos Dominus praedestinavit ad Baptismum, praedestinationi ejus
eripi posse, et ante defungi quam in eis quod Omnipotens
praedestinavit impleri:”
|
|
aut
|
“de his qui priusquam baptizentur
exspirant, dictum esse quod scriptum est, Raptus est ne malitia
mutaret illius intellectum”
|
|
(Sap. IV, 11); atque ad hunc
sensum caetera pertinentia: aut
|
“earum aliquas mansiones extra regnum
Dei esse, quas multas in domo Patris sui Dominus dixit esse”
|
|
(Joan. XIV, 2): aut
|
“sacrificium corporis et sanguinis
Christi pro his qui non baptizati de corpore exierint offerendum:”
|
|
aut
|
“aliquos eorum qui sine Christi Baptismate moriuntur, in
paradisum interim recipi, ac postmodum et regni coelorum beatitudinem
consequi.”
|
|
Haec praecipue cave, fili, nec cognominari Vincentius
delecteris, si vis esse victor erroris. Nec te quando aliquid
nescis, existimes scire: sed ut scias, disce nescire. Neque enim
aliquid in occultis Dei operibus ignorando, sed temere incognita pro
cognitis astruendo, et falsa pro veris proferendo ac defendendo,
peccatur. Ignorantiam vero meam, utrum animae hominum novae fiant,
an de parentibus (quas tamen a creatore Deo non de ipsius substantia
fieri dubitare fas non est), aut non debere reprehendi, aut ab eo
debere, a quo potest docente et auferri: et habere in se animas
corporum similitudines incorporeas; ipsas autem non esse corpora: et
salva distinctione animae et spiritus, etiam universaliter animam
spiritum nuncupari, puto quod persuaserim Charitati tuae. Si autem
persuadere non potui, utrum tamen ea dixerim quae persuadere debuerint
, qui legent potius judicabunt.
39. Si qua sane alia, quae plurima in tuis libris emendanda mihi
videntur, scire fortasse desideras, venire tibi non sit onerosum, non
tanquam discipulo ad magistrum, sed primaevo ad grandaevum, forti ad
infirmum. Etsi enim non eos edere debuisti, majore tamen et veriore
gloria quisque correctus sua confessione reprehenditur, quam cujuslibet
errantis ore laudatur. Quamvis in eorumdem recitatione librorum
auditores et laudatores tuos non omnes ista quae sana doctrina
improbat, vel ante sensisse, vel ad ea tibi consensisse crediderim:
sed acie mentis ipso tuae recitationis impetu cursuque perstricta, haec
parum advertere potuisse; aut certe etiam illos qui advertere
potuerunt, non in te rerum liquidissimam veritatem, sed verborum
affluentiam et ingenii facultatem indolemque laudasse. Plerumque enim
laudatur , praedicatur et amatur eloquium in spe juvenis; etsi nondum
habeat maturitatem fidemque doctoris. Quapropter ut et tu recte
sapias, et alios non tantummodo delectare possit, verum etiam
aedificare, quod loqueris; curam te oportet gerere de sermonibus
tuis, remotis plausibus alienis.
|
|