|
2. Haec autem sunt: unum, quod de origine animarum, quae post
primum hominem datae sunt, vel dantur hominibus, non sum ausus aliquid
definire, quia fateor me nescire; alterum, quod animam scire me dixi
spiritum esse, non corpus. Sed in hoc altero duo reprehendisti:
unum, quod non eam crederem corpus esse; alterum, quod eam spiritum
crederem. Tibi enim videtur et corpus esse animam, et non esse
spiritum. Audi igitur purgationem meam contra reprehensionem tuam, et
ex hac occasione qua me tibi purgo, in te ipso disce quae purges.
Recole verba libri tui, ubi me primitus nominasti.
inquis,
|
“plerosque et facile peritissimos viros, insuper et consultos
tenuisse silentium, aut nihil expressius elocutos, cum definitionem
disputationibus suis inchoata expositione subtraherent; sicuti nuper
apud te Augustini doctissimi viri praedicatique episcopi comprehensum
litteris lectitavi: modestius quidem, ut reor, ac verecundius hujusce
rei arcana rimantes, intra se ipsos tractatus sui devorasse judicium,
neque se posse ex hinc aliquid determinare professos. Sed mihi,
crede, satis superque videtur absurdum atque incongruum rationi, ut
homo ipse expers sui sit, aut is qui rerum omnium creditur adeptus esse
notitiam, sibi ipsi habeatur ignotus. Quid autem differt homo a
pecore , si nescit de sua qualitate naturaque disquirere atque
disserere; ut merito in illum conveniat quod scriptum est, Homo cum
esset in honore, non intellexit; assimilatus est jumentis, et
comparatus est eis (Psal. XLVIII, 13). Nam cum Deus
bonus nihil non ratione condiderit, ipsumque hominem animal rationale,
intellectus capacem, rationis compotem, sensuque vivacem, qui omnia
rationis expertia prudenti ordinatione distribuat , procreaverit; quid
tam inconvenienter dici potest, quam ut eum sola sui notione
fraudarit? Et cum sapientia mundi, quae sese usque ad veri
cognitionem supervacua quidem investigatione protendit, quia scire
nequit per quem licet quae sunt vera cognosci, aliqua tamen vicina,
imo affinia veritati tentaverit super animae natura dispicere: quam
indecens atque pudendum est, religiosum quemquam de hoc ipso aut nihil
sapere, aut penitus sibi interdixisse ne sapiat.”
|
|
3. Ista tua nostrae ignorantiae disertissima et luculentissima
castigatio, omnia quae ad naturam hominis pertinent, sic te scire
compellit, ut si eorum aliquid ignoraveris, non meo, sed tuo judicio
pecoribus compareris. Quamvis enim nos insignitius videaris
attingere, eo quod dixisti, Homo cum esset in honore, non
intellexit, quia in quo tu non es, honore sumus Ecclesiae: tamen
etiam tu in eo es honore naturae, ut pecoribus praeferaris, quibus
secundum tuum judicium comparandus es, si aliquid eorum quae ad naturam
tuam constat pertinere, nesciveris. Neque enim eos aspersisti hac
reprehensione tantummodo, qui hoc nesciunt quod ego nescio, hoc est,
humanae animae originem (quam quidem non penitus nescio; scio enim
Deum flavisse in faciem primi hominis, factumque esse hominem in
animam vivam (Gen. II, 7): quod tamen nisi legissem, per me
ipse scire non possem); sed dixisti, Quid autem differt homo a
pecore, si nescit de sua qualitate naturaque disquirere atque
disserere? Quod sensisse ita videris, tanquam de universa sua
qualitate atque natura sic homo disquirere atque disserere debeat, ut
nihil eum sui lateat. Quod si ita est, jam te pecoribus comparabo,
si mihi non responderis tuorum numerum capillorum. Si autem
quantumcumque proficiamus in hac vita, aliqua nos ad naturam nostram
pertinentia nescire concedis, quaero id quantum quatenusque concedas;
ne forte et hoc ibi sit, quod animae nostrae non omni modo scimus
originem: quamvis quod ad salutem pertinet fidei, divinitus animam
datam, eamque non ejus cujus Deus est esse naturae, remotis ambagibus
noverimus. An forte hactenus putas naturam suam cuique nesciendam,
quatenus eam tu nescis; hactenusque sciendam, quatenus eam tu scire
potueris: ut si paulo amplius te quis nescierit, eum pecoribus
compares, quod scientio illo esse potuisti; atque ita si quis eam
paulo plus te scierit, eadem justitia te ille pecoribus comparabit?
Dic ergo quatenus nobis naturam nostram nescire concedas, ut a
pecoribus salva sit nostra distantia: et considera tamen ne plus a
pecoribus distet, qui ejus aliquid nescire se scit, quam qui se putat
scire quod nescit. Natura certe tota hominis est spiritus, anima et
corpus: quisquis ergo a natura humana corpus alienare vult, desipit.
Medici tamen qui appellantur anatomici, per membra, per venas, per
nervos, per ossa, per medullas, per interiora vitalia, etiam vivos
homines quamdiu inter manus rimantium vivere potuerunt dissiciendo
scrutati sunt, ut naturam corporis nossent: nec tamen nos, quia ista
nescimus, pecoribus compararunt. Nisi forte dicturus es, eos
pecoribus comparandos, qui animae naturam, non qui corporis nesciunt.
Non ergo ita praeloqui debuisti. Neque enim aisti, Quid differt
homo a pecore, si nescit de animae suae qualitate atque natura: sed
aisti, si nescit de sua qualitate naturaque disquirere atque
disserere. Qualitas utique nostra et natura nostra cum corpore
computatur, quamvis de his quibus constamus singillatim singulis
disseratur. Verum ego quam multa possim de hominis natura scientissime
disputare, si explicare velim, plura volumina implebo: multa me tamen
ignorare confiteor.
|
|