|
4. Tu autem quo vis pertinere, quod in superiore libro de flatu
hominis disputavimus, utrum ad animae naturam, quia ipsa id agit in
homine; an ad corporis, quod ab ea movetur ut id agat; an ad hujus
aeris, cujus reciprocatu id agere declaratur; an potius ad omnia
tria, ad animam scilicet quae corpus movet, et ad corpus quod motu
flatum recipit atque reddit, et ad auram istam undique circumfusam quae
intrando alit, relevat exeundo? Et tamen hoc litteratus homo atque
facundus utique nesciebas, quando credebas, et dicebas, et
scribebas, et in conventu multitudinis congregatae legebas, ex natura
nostra nos utrem inflare, et in natura nostra nos minus nihil habere :
cum hoc unde faciamus, facillime posses, non divinas et humanas
paginas perscrutando, sed in te advertendo nosse cum velles. Quomodo
igitur tibi committam ut me doceas de origine animarum, quod me nescire
confiteor; qui quod tuis naribus atque ore sine intermissione facis,
unde facias ignorabas? Et praestet Dominus, ut a me commonitus,
cedas potius quam resistas tam in promptu positae atque apertissimae
veritati: nec de utre inflando sic interroges pulmones tuos, ut eos
adversus me habere malis inflatos, quam eis acquiescere te docentibus,
et responsum tibi verum, non loquendo et altercando, sed spirando et
respirando reddentibus. Proinde ignorantiam meam de origine animarum
te corripientem atque objurgantem non moleste ferrem, imo insuper et
gratias magnas agerem, si eam mihi, non solum duris percuteres
conviciis, sed veris etiam excuteres dictis. Si enim me posses docere
quod nescio, non solum te verbis, sed et pugnis caedentem deberem
patientissime sustinere.
|
|