|
5. Nam fateor Dilectioni tuae, quantum attinet ad istam
quaestionem, unum de duobus valde cupio nosse, si possim, vel de
animarum origine quod ignoro, vel utrum pertineat ad nos hoc nosse cum
hic vivimus. Quid si enim ex illis rebus est, de quibus nobis
dicitur, Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus
fueris; sed quae praecepit tibi Dominus, illa cogita semper
(Eccli. I, 22)? Verum hoc nosse cupio, aut ab ipso Deo
sciente quod creat, aut etiam ab aliquo docto sciente quod dicat, non
ab homine nesciente quod anhelat. Infantiam suam quisque non recolit,
et putas hominem nisi Deo docente posse cognoscere, unde in matris
utero vivere coeperit; praesertim si usque adeo illum adhuc lateat
humana natura, ut non solum quid intus habeat, verum etiam quid ad eam
forinsecus accedat, ignoret? Itane, dilectissime, tu me docebis aut
quemquam, unde homines nascentes animentur, qui nesciebas adhuc usque
unde viventes sic alantur, ut illo alimento paululum subtracto continuo
moriantur? Tu me docebis aut quemquam, unde homines animentur, qui
nesciebas adhuc usque unde utres, quando inflantur, impleantur?
Utinam quemadmodum nescis unde origo sit animarum, sic ego saltem
scirem utrum mihi in hac vita sciendum esset. Si enim ex illis est
altioribus, quae inquirere scrutarique prohibemur; timendum est ne
hoc, non ignorando, sed quaerendo peccemus. Neque enim propterea non
esse de illis altioribus putare debemus, quia non ad Dei naturam
pertinet, sed ad nostram.
|
|