|
6. Quid, quod nonnulla in operibus Dei, quam Deus ipse, in
quantum cognosci potest, difficilius cognoscuntur? Nam didicimus
Deum esse Trinitatem; quot autem animalium genera creaverit, saltem
terrestrium, quae in arcam Noe intrare potuerunt, adhuc usque
nescimus. Nisi hoc tu jam forte didicisti. In libro etiam
Sapientiae scriptum est: Si enim tantum potuerunt valere, ut possent
aestimare saeculum: quomodo ejus Dominum non facilius invenerunt
(Sap. XIII, 9)? An quia hoc intra nos est, ideo non altius
nobis est? Interior enim est animae nostrae natura quam corpus.
Quasi vero corpus ipsum non facilius nosse potuit anima extrinsecus per
oculos ipsius corporis, quam intrinsecus per se ipsam. Quid enim est
in intestinis corporis, ubi non est ipsa? Et tamen etiam quaeque
interna atque vitalia oculis corporis inquisivit, et quidquid ex eis
discere potuit, per oculos corporis didicit. Et certe ibi erat,
etiam quando illa nesciebat. Et cum viscera intrinsecus nostra non
possint sine anima vivere, facilius ea potuit anima vivificare quam
nosse. An forte ad ejus cognitionem altius est corpus ejus, quam ipsa
; et ideo si velit inquirere atque disserere, quando semen hominis
convertatur in sanguinem, quando in solidam carnem, quando ossa
durari, quando incipiant medullari; quot sint genera venarum atque
nervorum, quibus discursibus et anfractibus universum corpus illae
irrigent, illi alligent; utrum in nervis deputanda sit cutis, utrum
in ossibus dentes; distant enim, quod medulla carent; et quid ab
utrisque differant ungues, quoniam his duritia similes sunt, praecidi
autem et crescere, commune illis est cum capillis; quisnam sit usus
venarum, non sanguinis, sed aeris, quas arterias vocant: haec atque
hujusmodi de natura corporis sui si anima nosse desideret, tuncne
dicendum est homini , Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne
scrutatus fueris. si autem de sua origine quod nescit inquirat, non
est altius neque fortius, quam ut id possit apprehendere? Et absurdum
existimas atque incongruum rationi, ut nesciat anima utrumnam divinitus
insufflata sit, an de parentibus tracta, cum hoc jam praeteritum non
meminerit, et inter illa deputet, quae irrevocabiliter, sicut
infantiam, et caetera recentis ab utero aetatis oblita est, si tamen
cum sensu ejus aliquo factum est quando factum est: nec putas absurdum
atque incongruum, ut corpus sibi subditum nesciat, et quod non est de
praeteritis ejus, sed de praesentibus prorsus ignoret, utrum venas
moveat ut vivat in corpore, nervos autem ut membris corporis operetur:
et si ita est, cur nervos non moveat, nisi velit; pulsus autem
venarum, etiam si nolit, sine intermissione agat: de qua parte
corporis caeteris dominetur, quod EGEMONIKON vocant, utrum
de corde, an de cerebro, an dispertitis de corde motibus, de cerebro
sensibus, an de cerebro et sensibus et voluntariis motibus, de corde
autem non voluntariis venarum pulsibus; et si de cerebro illa duo
facit, cur sentiat etsi nolit, membra vero non moveat nisi velit? cum
igitur haec in corpore nisi ipsa non faciat; cur nescit quod facit,
vel unde facit? Nec ei turpe est ista quod nescit; et turpe esse
existimas, si nesciat unde vel quomodo facta sit, cum se ipsa non
fecerit? Anima vero, nulli sciunt, quomodo haec, et unde agat in
corpore; ideo ad illa altiora ac fortiora id pertinere non putas?
|
|