|
7. At ego hinc tibi majorem moveo quaestionem, cur paucissimi
noverint unde agant, quod omnes agunt. Fortasse dicturus es: Quia
illi didicerunt artem anatomicam vel empiricam, quas medicinalis
continet disciplina, quam pauci assequuntur; caeteri vero ista discere
noluerunt, cum potuissent si utique voluissent. Ubi omitto dicere,
cur multi conentur discere ista, nec possint; quia tardo, quod multum
mirum est, impediuntur ingenio, ea discere ab aliis, quae aguntur ab
eis ipsis, et in eis ipsis. Sed haec ipsa est maxima quaestio, cur
arte non mihi opus sit ut esse in coelo sciam solem, et lunam, et alia
sidera; et arte mihi opus sit ut sciam, quando digitum moveo, unde
incipiam, a corde, an a cerebro, an ab utroque, an a neutro; et
doctore non egeam ut sciam quid sit tam longe altius super me, ab alio
autem homine discere exspectem, unde agatur a me quod agitur in me.
Nam cum in corde cogitare dicamur, et quod cogitamus, nullo alio
homine sciente sciamus; ipsum tamen cor ubi cogitamus, nescimus in qua
parte corporis habeamus, nisi ab alio discamus qui nescit quod
cogitamus. Nec ignoro, cum audimus ut ex toto corde diligamus Deum,
non hoc dici de illa particula carnis nostrae quae sub costis latet;
sed de illa vi qua cogitationes fiunt: quae merito appellatur hoc
nomine, quia sicut motus non cessat in corde, unde se pulsus diffundit
usquequaque venarum, ita non quiescimus aliquid cogitando versare.
Verumtamen cum omnis sensus ab anima insit et corpori, cur etiam in
tenebris, et oculis clausis, sensu corporis qui vocatur tactus,
membra forinsecus nostra numeremus; ipsius autem animae interiore
praesentia, qua cunctis quae vivificat atque animat, praesto est,
nulla intrinsecus nostra viscera noverimus, non medicos empiricos, nec
anatomicos, nec dogmaticos, nec methodicos, sed hominem scire
arbitror neminem.
8. Et quisquis fuerit conatus haec discere, non frustra ei dicitur,
Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris. Neque
enim altiora sunt quam potest nostra statura contingere, sed quam
potest nostra conjectura comprehendere; et fortiora quam potest vis
humani ingenii penetrare: et tamen non est coelum coeli, non dimensio
siderum, non modus maris atque terrarum, non infernus inferior: nos
sumus, qui nos comprehendere non valemus; nos modulum scientiae
nostrae altiores fortioresque superamus; nos non possumus capere nos,
et certe non sumus extra nos. Nec ideo comparandi pecoribus, quia id
quod sumus non penitus invenimus: et comparandos nos pecoribus putas,
si quod fuimus obliti sumus, si tamen id aliquando noveramus. Neque
enim nunc anima mea trahitur ex parentibus, aut insufflatur a Deo:
utrumlibet horum fecerit, tunc fecit quando me creavit; non etiam nunc
de me, vel in me facit: actum illud atque transactum est, nec
praesens mihi est, nec recens. Ne id quidem scio, utrum id scierim,
oblitusque sim; an vero nec tunc quando factum est, id sentire ac
nosse potuerim.
|
|