|
12. Vide igitur quam multa non praeterita, sed praesentia de natura
nostra, nec tantum quod ad corpus, verum etiam quod ad interiorem
hominem pertinet ignoremus, nec tamen pecoribus comparemur. Et tu,
quia praeteritam originem animae meae non omnino nescio, sed non plene
scio; nam scio mihi datam esse a Deo, nec tamen esse de Deo; tanto
me convicio dignum putasti. Et quando possum de natura spiritus et
animae nostrae commemorare omnia quae nescimus? Ubi potius exclamare
debemus ad Deum, quod ille exclamavit in Psalmo: Mirificata est
scientia tua ex me; invaluit, non potero ad illam (Psal
CXXXVIII, 6). Cur enim adjecit, ex me, nisi quia ex se
ipso quam incomprehensibilis esset Dei scientia conjiciebat,
quandoquidem se ipsum comprehendere non valebat? Rapiebatur Apostolus
in tertium coelum, et audiebat ineffabilia verba, quae non licet
homini loqui, et utrum in corpore hoc illi accidisset, an extra
corpus, nescire se dicit (II Cor. XII, 2-4), nec a te
comparari pecoribus pertimescit. Sciebat se spiritus ejus esse in
tertio coelo, esse in paradiso, et utrum esset in corpore nesciebat.
Et utique tertium coelum et paradisus non erat ipse apostolus Paulus;
corpus vero ejus et anima atque spiritus ejus ipse erat. Ecce sciebat
magna, alta atque divina, quae ipse non erat; et hoc nesciebat, quod
ad naturam ipsius pertinebat. Quis in tanta occultarum rerum
scientia, tantam sui ipsius ignorantiam non miretur? Quis postremo
crederet, nisi qui non fallit hoc diceret: Quid oremus, sicut
oportet, nescimus? Ubi esse nostra maxime debet intentio, ut nos in
ea quae ante sunt extendamus: et me, si in eis quae retro sunt,
aliquid de mea origine oblitus sum, pecoribus comparas, cum audias
eumdem apostolum dicentem, Quae retro oblitus, in ea quae ante sunt
extentus, secundum intentionem sequor ad palmam supernae vocationis
Dei in Christo Jesu (Philipp. III, 13, 14)?
|
|