|
Tractatus de Antichristo excusus etiam est inter opera Alcuini et
Rabani Mauri: apud Alcuinum quidem integer et plenus; hic vero et
apud Rabanum imperfectus. Nam et quaedam hic omittuntur, quae et in
Alcuino sunt et in Rabano; et nonnulla vicissim in Rabano
desiderantur, quae neque hic neque in Alcuino desunt. Citatur a
Ruperto Tuitiensi abbate, lib. 8 in Apocalypsim, cap. 13, sed
reticente auctoris nomen, in haec verba:
etc.
|
“Sicut, inquiunt, Dominus et Redemptor noster Bethleem sibi
providit,”
|
|
etc.; neque compertum habemus unde id Lovanienses
Theologi didicerint, quod in censura ad hunc tractatum annotarunt,
quod nempe Rabani esse opus Rupertus agnoscat. Hujus libelli
doctrinam et easdem sententias suo operi in Paulum, lib. 22, cap.
2, inseruit Rabanus, qui videlicet Albinum ipsum, perinde ac
superiores alios auctores, passim exscribit. Thuaneo codici, cujus
auctoritate impressus primum fuit nomine Alcuini, astipulatur codex
Regius notatus 4411, qui libellum eumdem cum hac inscriptione
repraesentat:
|
“Incipit vita Antichristi ad Carolum Magnum ab
Alcuino edita.”
|
|
Confer Alcuini librum 3 de Fide S.
Trinitatis, cap. 19. Vix tamen dubitare licet, quin Adsoni
monasterii Derbensis abbati adscribendus sit, visis Mss. in quibus
exhibetur praemissa epistola, quam hic integram subjicere non ab re
erit. Haec porro sic habet:
ADSONIS MONACHI AD GERBERGAM REGINAM,
UXOREM LUDOVICI ULTRAMARINI REGIS
FRANC.
Excellentissimae, Reginae, ac regali dignitate pollenti, Deo
dilectae, omnibusque sanctis amabili, Monachorum Matri, et
Sanctarum Duci, Dominae GERBERGAE, frater ADSO suorum
omnium servorum ultimus, gloriam et pacem sempiternam.
Ex quo, Domina mater, misericordiae vestrae germen promerui,
semper vobis in omnibus fidelis fui, tanquam proprius servus. Unde
quamvis indignae sint apud Dominum preces orationis meae, tamen pro
vobis et pro seniore vestro Domino Rege, necnon et pro filiorum
vestrorum incolumitate Dei nostri misericordiam exoro, ut vobis et
culmen Imperii in hac vita dignetur conservare, et vos faciat in
coelis post hanc vitam secum feliciter regnare. Quoniam si Dominus
vobis prosperitatem dederit et filiis vitam longiorem, scimus
indubitanter et credimus Ecclesiam Dei exaltandam, et nostrae
religionis Ordinem magis ac magis multiplicandum. Hoc ego fidelis
vester opto, et valde desidero: qui si potuissem vobis totum regnum
acquirere, libentissime fecissem. Sed quia illud facere non valeo,
pro salute vestra filiorumque vestrorum Dominum exorabo, ut gratia
ejus in operibus vestris semper vos praeveniat, et gloria illius pie et
misericorditer subsequatur; ut divinis intenta mandatis, possitis
adimplere bona quae desideratis, unde corona vobis detur regni
coelestis. Igitur quia pium studium habetis Scripturas audire, et
frequenter loqui de nostro Redemptore, sive etiam scire de
Antichristi impietate et persecutione, necnon et potestate ejus et
generatione; sicut mihi servo vestro dignata estis praecipere, volui
aliqua vobis scribere, et de Antichristo ex parte certam reddere:
quamvis non indigeatis a me hoc audire, quae apud vos habetis
prudentissimum pastorem Domnum Roriconem (episcopum Laudunensem)
clarissimum speculum totius sapientiae atque eloquentiae, hac valde
nostra aetate.
Post haec prosequitur Adso:
|
“Ergo de Antichristo scire
volentes,”
|
|
ac caetera ut exstant in nostrae Appendicis libro
sequenti; nisi quod ad calcem, post verbum
rursum ad
Reginam hac brevi peroratione se convertat in hunc modum:
|
“Ecce,
Domna Regina, ego fidelis vester quod praecepistis fideliter
implevi; paratus de caeteris obedire, quae
fueritis dignata
imperare.”
|
|
|
|