|
Antichristi mores. Antichristi jam multi. Antichristi origo. Ubi
nasciturus, ubi et a quibus educandus sit. Illius nequitiae initia.
Praedicatio. Signa. Non erunt vera. Persecutio tribus modis.
Persecutionis duratio. Francorum rex ultimus Christianus.
Antichristi improbitas. Antichristi finis. De Antichristo scire
volentes, primo notabitis quare sic vocatus sit: ideo scilicet, quia
Christo in cunctis contrarius erit, et Christo contraria faciet.
Christus venit humilis: ille veniet superbus. Christus venit humiles
erigere , peccatores justificare: ille contra humiles dejiciet,
peccatores magnificabit, impios exaltabit, semperque vitia quae sunt
contraria virtutibus docebit, legem evangelicam dissipabit, daemonum
culturam in mundo revocabit , gloriam vanam quaerens omnipotentem Deum
se nominabit . Hic itaque Antichristus multos habet suae
infidelitatis ministros ex quibus multi in mundo jam praecesserunt,
qualis fuit Antiochus, Nero, Domitianus: nunc quoque nostro
tempore antichristos multos esse novimus. Quicumque enim sive laicus,
sive canonicus, sive monachus contra justitiam vivit, et ordinis sui
regulam impugnat , et quod bonum est blasphemat, antichristus est, et
minister satanae.
Sed jam de exordio Antichristi videamus. Non autem quod dico, ex
proprio sensu fingo, vel excogito; in libris authenticis diligenter
relegendo haec omnia scripta invenio. Sicut ergo auctores nostri
dicunt, antichristus ex populo Judaeorum nascetur de tribu Dan,
secundum prophetam dicentem: Fiat Dan coluber in via, cerastes in
semita (Gen. XLIX, 17). Sicut enim serpens in via sedebit,
et in semita erit, ut eos qui per semitam justitiae ambulant feriat,
et veneno suae malitiae occidat. Nascetur autem ex copulatione patris
et matris, sicut alii homines, non, ut aliqui dicunt , ex sola
virgine: sed tamen totus in peccato concipietur, in peccato
generabitur, et in peccato nascetur. In ipso vero conceptionis ejus
initio diabolus simul introibit in uterum matris ejus, et ex virtute
diaboli confovebitur et contutabitur in ventre matris, et virtus
diaboli semper cum illo erit. Et sicut in matrem Domini nostri
Spiritus sanctus venit, et eam virtute sua obumbravit, et divinitate
replevit, ut de sancto Spiritu conciperet, et quod nasceretur divinum
esset et sanctum: ita quoque diabolus in matrem Antichristi
descendet, et totam eam replebit, totam circumdabit, totam tenebit,
et totam interius exteriusque possidebit; ut diabolo per hominem
cooperante concipiat, et quod natum fuerit, totum sit iniquum , totum
perditum. Unde et ille homo, filius perditionis appellatur (II
Thess. II, 3); quia in quantum poterit, genus humanum perdet,
et ipse in novissimo perdetur.
Ecce audistis qualiter nascatur: audite jam locum ubi nasci debeat.
Nam sicut Dominus ac Redemptor noster Bethlehem sibi providit, ubi
pro nobis humanitatem assumeret et nasci dignaretur: sic diabolus illi
homini perdito, qui Antichristus dicitur, locum novit aptum, unde
radix omnium malorum oriri debeat, scilicet civitatem Babyloniae. In
hac enim civitate, quae quondam inclyta et gloriosa urbs Gentilium et
caput regni Persarum erat, Antichristus nascetur: et in civitatibus
Bethsaida et Corozaim nutriri et conversari dicitur. Quibus
civitatibus Dominus in Evangelio imprecatur , dicens: Vae tibi
Bethsaida! vae tibi Corozaim (Luc. X, 13)! Habebit autem
Antichristus magos, maleficos, divinos, incantatores, qui eum
diabolo inspirante nutrient, et docebunt, et imbuent omni iniquitate,
et falsitate, et nefaria arte: et maligni spiritus erunt duces ejus,
et socii semper, et comites indivisi.
Deinde Jerosolymam veniens, omnes christianos quos ad se non poterit
convertere, per varia tormenta jugulabit, et suam sedem in templo
sancto ponet. Templum etiam destructum, quod Salomon Deo paravit,
tunc aedificabit, in statu suo restaurabit, et circumcidet se , et
filium Dei omnipotentis se esse mentietur. Reges autem et principes
primum ad se convertet; deinde, per illos, caeteros populos. Loca
vero per quae Christus Dominus ambulavit, prius destruet; deinde per
universum mundum nuntios et praedicatores suos mittet. Praedicatio
autem ejus et potestas tenebit a mari usque ad mare, ab Oriente usque
ad Occidentem, ab Aquilone usque ad Septentrionem. Faciet quoque
signa multa, magna, mirabilia et inaudita: arbores scilicet subito
florere et arescere, mare turbari et subito tranquillari, naturas in
diversas figuras mutari, agitari aera ventis et multimodis
commotionibus , et caetera innumerabilia et stupenda, mortuos scilicet
in conspectu hominum suscitari, ita ut in errorem inducantur, si fieri
potest, etiam electi (Matth. XXIV, 24). Nam quando tanta
ac talia signa viderint, etiam illi qui perfecti et electi Dei sunt,
dubitabunt utrum ipse sit Christus qui in fine mundi venturus est
secundum Scripturas, an non. Haec autem omnia miracula omnibus modis
falsa erunt per incantationes diabolicas, sed peccatoribus et
incredulis videbuntur esse vera .
Excitabit vero persecutionem sub omni coelo super Christianos et omnes
electos. Eriget itaque se contra fideles tribus modis; hoc est,
terrore, muneribus, et miraculis. Dabit credentibus in se
abundantiam auri et argenti . Quos vero non poterit decipere
muneribus, superabit terrore: et quos terrore non poterit vincere,
signis et miraculis tentabit seducere. Quos autem nec signis poterit
illudere, in conspectu omnium miserabili morte tentabit necare. Tunc
erit tribulatio, qualis non fuit ex tempore quo gentes coeperunt,
usque ad tempus illud. Tunc qui in agro sunt, fugiant in montibus;
et qui supra tectum, non descendant in domum, ut tollant aliquid ex ea
(Ibid., 17). Tunc omnis christianus qui inventus fuerit, aut
Deum negabit, aut sive per ferrum, sive per ignem fornacis, sive per
serpentes, sive per bestias, sive per aliud quodlibet genus tormenti
interire jubebit, si in fide permanserit. Haec autem tam terribilis,
et timenda tribulatio, tribus annis manebit in toto et dimidium .
Tunc breviabuntur dies illi propter electos: nam nisi Dominus
breviasset dies, non fieret salva omnis caro.
Tempus quidem quando Antichristus veniat, vel quando dies judicii
apparere incipiat, Paulus in Epistola ad Thessalonicenses dicens ,
Rogamus vos per adventum Domini nostri Jesu Christi, manifestat eo
loco ubi ait: Quoniam nisi venerit discessio primum, et revelatus
fuerit homo peccati, filius perditionis (II Thess. II, 1,
3), etc. Scimus enim quoniam post regnum Graecorum, sive etiam
post regnum Persarum, ex quibus unumquodque suo tempore magna gloria
viguit, et maxima potentia floruit, ad ultimum quoque post caetera
regna regnum Romanorum coepit , quod fortissimum omnium regnorum
superiorum fuit, et omnia regna terrarum sub dominatione sua habuit,
omnesque populorum nationes Romanis subjacuerunt, et eis sub tributo
servierunt. Inde ergo dicit apostolus Paulus, Antichristum non
antea in mundum esse venturum, nisi venerit primum discessio; hoc
est, nisi discesserint omnia regna a Romano imperio, cui prius
subdita erant. Hoc autem tempus nondum advenit; quia licet videamus
Romanum imperium ex maxima parte jam destructum, tamen quamdiu reges
Francorum duraverint, qui Romanum imperium tenere debent, Romani
dignitas ex toto non peribit; quia in regibus suis stabit. Quidam
vero doctores nostri dicunt, quod unus ex regibus Francorum Romanum
imperium ex integro tenebit, qui in novissimo tempore erit, et ipse
erit maximus, et omnium regum ultimus: qui postquam regnum suum
feliciter gubernaverit, ad ultimum Jerosolymam veniet, et in monte
Oliveti sceptrum et coronam suam deponet (hic erit finis et
consummatio Romanorum Christianorumque imperii): statimque,
secundum sententiam praedictam apostoli Pauli, Antichristum dicunt
adfuturum.
Et tunc quidem revelabitur homo peccati, Antichristus videlicet; qui
licet sit homo, fons tamen erit omnium peccatorum: et filius
perditionis, hoc est, filius diaboli ; quia per omnia adimplebit
voluntatem suam, quia plenitudo diabolicae potestatis et totius mali
ingenii corporaliter habitabit in illo, in quo erunt omnes thesauri
malitiae et iniquitatis absconditi: qui adversatur, id est,
contrarius est Christo omnibusque membris ejus: et extollitur, id
est, in superbiam erigitur: super omne quod dicitur Deus (II
Thes. II, 4), id est, super omnes deos Gentilium,
Apollinem, Jovem, Mercurium, quos Pagani deos existimant. Super
omnes istos deos extollitur Antichristus , quia majorem et fortiorem
se faciet illis omnibus. Et non solum supra illos, sed etiam supra
omne quod colitur, id est, supra sanctam Trinitatem, quae sola
colenda et adoranda est ab omni creatura, ita se extollet, ut in
templo sedeat, ostendens se tanquam sit Deus. Nam, sicut supra
diximus, in civitate Babyloniae natus, Jerosolymam veniens
circumcidet se, dicens Judaeis: Ego sum Christus vobis
repromissus, qui ad salutem vestram veni, ut qui dispersi estis
congregem et defendam. Tunc confluent ad eum omnes Judaei:
existimantes Deum suscipere, sed suscipient diabolum.
Sive etiam in templo Dei sedebit Antichristus, id est in sancta
Ecclesia, omnes Christianos cupiens facere martyres : et elevabitur
et magnificabitur: quia in ipso erit caput omnium malorum diabolus,
qui est rex super omnes filios superbiae. Subito autem et improvise
Antichristus veniet, et totum simul humanum genus suo errore decipiet
et perdet.
Ante ejus exortum duo prophetae mittentur in mundum, Enoch scilicet
et Elias, qui contra impium Antichristum fideles Dei divinis armis
praemumient, et instruent eos, et confortabunt et praeparabunt electos
ad bellum, docentes et praedicantes tribus annis et dimidium. Filios
autem Israel, quicumque eo tempore fuerint inventi, hi duo maximi
prophetae et doctores ad fidei gratiam convertent, et a pressura tanti
turbinis in parte electorum insuperabiles reddent . Tunc implebitur
quod Scriptura dicit: Si fuerit numerus filiorum Israel quasi arena
maris, reliquiae salvae fient (Rom. IX, 27). Postquam autem
per tres annos et dimidium praedicaverint, mox incipient excandescere
Antichristi persecutiones, et contra eos primum Antichristus sua arma
arripiet, eosque interficiet, sicut in Apocalypsi dicitur: Et cum
finierint, inquit, testimonium suum, bestia descendet de abysso, et
faciet adversus eos bellum, et interficiet illos (Apoc. XI,
7). Postquam ergo isti duo interfecti fuerint, inde caeteros
fideles persequens, aut martyres gloriosos faciet, aut apostatas
reddet. Et quicumque in eum crediderint, signum characteris ejus in
fronte accipient.
Sed quia de principio ejus diximus, quem finem habebit dicamus. Hic
itaque Antichristus diaboli filius, totius malitiae artifex pessimus,
cum per tres annos et dimidium, sicut praedictum est, magna
persecutione totum mundum vexaverit, et omnem populum Dei variis
poenis cruciaverit, postquam Eliam et Enoch interfecerit, et
caeteros in fide permanentes martyrio coronaverit; ad ultimum veniet
ira Dei super illum, sicut beatus Paulus scripsit, dicens : Quem
Dominus Jesus Christus interficiet spiritu oris sui (II Thess.
II, 8); sive Dominus Jesus potentia suae visionis illum, sive
archangelus Michael per virtutem Domini nostri Jesu Christi occidet,
non per virtutem cujuslibet angeli vel archangeli. Tradunt autem
doctores, quod in monte Oliveti occidetur Antichristus, unde
Dominus ascendit ad coelos . Debetis autem scire quia postquam fuerit
Antichristus occisus, non statim erit dies judicii, nec statim veniet
Dominus ad judicium; sed exspectabit Dominus quosdam, sicut ex libro
Danielis intelleximus, qui seducti sunt, ut ad poenitentiam
revertantur. Postquam vero poenitentiam expleverint ; quantum
temporis sit quousque Dominus veniat, nemo est qui sciat, sed in
dispositione Dei manet: quia ea hora saeculum judicabit, qua ante
saecula judicandum esse praefixit.
|
|