DE ASSUMPTIONE BEATAE MARIAE VIRGINIS LIBER UNUS INCERTI AUCTORIS AC PII


PRAEFATIO. Precatio divini luminis ad digne loquendum.

Ad interrogata de Virginis et Matris Domini resolutione temporali, et assumptione perenni, quid intelligam responsurus, te, Deus omnipotens Pater, voto supplici exoro, ut qui mandas nubibus, et pluunt imbrem, qui tangis montes, et fumigant, qui aperis terram, et germinat, quid dicam jubeas, quid proferam praebeas, ad quid dirigam sermonem aperias. Venerabile est enim mihi, Domine, et praecordiis meis reverendissimum, de matre Filii tui loqui, et de sanctissimo corpore ejus linguam sermonibus occupare, quae sola meruit Deum et hominem paritura suscipere, facta thronus Dei et aula regis aeterni, secundum quod tu nos docuisti per sanctos Patriarchas tuos, Prophetas et Apostolos, figuris et sermonibus: quibus credidimus, et certi sumus; quia nunquam fefellisti, qui nec falli nec fallere novisti, ostendens Filium tuum coaeternum tibi et consubstantialem incarnandum, et incarnatum per virginis uterum, de quo carnem assumpsit qui corporalia cuncta tecum creavit, auctor a ministratrice , et Deus ab homine factus homo; ab ea naturam sumens, non originem, sanctificante Spiritu sancto tuo in ea uterum humanum, et purificante atque mundante ad conceptionem Filii tui, cujus dignitatis et gratiae effectum nec cor concipere, nec lingua valet exprimere. Non enim nisi talis conceptus talisque partus Deum decuerat, qui venerat redimere quos voluit creare; creare praesertim majestate, redimere humilitate : humilitatis naturam de sanctificato corpore sumens sanctam, et immaculatam de immaculato. Ineffabilem enim sanctificationis gratiam qui concipiendus praebuit, conceptus et natus non abstulit. Quae quantum in corpore valuerit Virginis, illi soli notissimum est, qui de ejus natura naturam suscepit quam condidit. Per quem te quaeso, Domine, quia per illum bona cuncta tribuis, quae ut tribuas eligis, ut me inoffense de tanta sanctitate loqui tribuas. Etsi non totum ut est, quod impossibile omni linguae humanae est: tamen ipsum ex parte quod est, dicatur ut est. Sonet ergo pretiosissimum vera pretiositate, sanctissimum certa sanctitate, inaestimabilissimum fidelissima veritate. Quae quia humanam rationem excedunt, Spiritus tuus adsit, qui suo sacro spiramine inducat nos in omnem dicendorum veritatem: ut quia de eo corpore et anima loquendum est, quod ipse praeter naturalem usum sanctificavit, et gratiam contulit, non aliena dicere patiatur, sed propria: ad laudem et gloriam tuam, Deus omnipotens Pater, et ad honorem Filii tui per virginem nati, et ejusdem Spiritus sancti Dei et Domini nostri, cum quo est tibi regnum et imperium in omnia saecula saeculorum. Amen.