|
Suscipiat igitur hunc sensum fraterna Charitas vestra, secundum quod
Spiritus Christi inspiravit. Ostensa sunt ex parte, quae taliter me
hortata sunt dicere. Si quis autem refragari his elegerit, cum dicere
non velit, haec non posse Christum: proferat quare non conveniat
velle, ac per hoc non esse. Et si se veraciter consilium Dei de his
nosse manifestaverit, incipiam ei credere, de quibus aliter non
praesumpsi sentire: miraborque illum altitudinem consilii divini
investigasse, quam me cum Apostolo digna reverentia videor debere
admirari, dicens: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae
Dei, quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae
ejus (Rom. XI, 33)! Et quia, secundum eumdem apostolum, ex
parte cognoscimus, et ex parte prophetamus (I Cor. XIII,
9): dixi de his, etsi non quantum est, tamen quemadmodum me dicere
debuisse credidi. Si ergo vera sunt quae scripsi; tibi gratias ago,
Christe, quia de sancta Virgine matre tua nisi quod pium est ac
dignum visum sentire non potui. Si ergo dixi ut debui, approba,
Christe, obsecro, tu et tui: sin autem ut non debui, ignosce tu et
tui? Qui cum Deo Patre et Spiritu sancto vivis et regnas per omnia
saecula saeculorum. Amen.
|
|