|
Quia profundissimae et sua dignitate altissimae sum reponsurus
quaestioni, lectorem meum obsecro, ut pro me interprecetur, et si qua
a me pleniter dicta cognoverit, donis Dei gratus existat: sin autem
minus, nostrae compatiatur humilitati; quia licet minus valeamus,
vera tamen procul dubio volumus. De sanctissimo igitur corpore
perpetuae virginis Mariae, ejusque sacrae animae assumptione quantum
Dominus donaverit loqui suscipientes, hoc primum dicimus, quod in
divinis Scripturis postquam Dominus in cruce matrem discipulo
commendavit (Joan. XIX, 27), ut castis castitas tueretur
obsequiis, nihil de ea reperitur praeter id quod Lucas commemorat in
Actibus Apostolorum, commemoratis eisdem nominatim, dicens: Hi
omnes erant perseverantes unanimiter in oratione cum mulieribus, et
Maria matre Jesu, et fratribus ejus (Act. I, 14). Hoc
dicimus, quia tanto quae magna sunt, cautius tractanda existunt,
quanto specialibus auctoritatum testimoniis non possunt ad liquidum
roborari. Sed quia quaedam Scriptura sancta indagationum studiis
quaerenda reliquit, non sunt superflua aestimanda, dum vera
indagatione fuerint patefacta. Fecunda est enim veritatis auctoritas:
et dum diligenter discutitur, de se gignere quod ipsa est cognoscitur.
Saepe enim discussa veram convenientiam parit, quam manifestis
sermonibus abscondit; et saepe apertis sermonibus insinuat, in quibus
nihil praeter id quod sonuit quaerendum invitat: ut est, quod Abraham
genuit Isaac, Isaac genuit Jacob, Jacob genuit Judam et fratres
ejus (Matth. I, 2), et caetera talia, in quibus sola tenenda
est littera. Quaedam autem sic commendat, ut pariter litteram et
mysticum intellectum insinuet : ut in transitu maris Rubri, et manna
coelesti, et tabernaculo Dei, atque arca testamenti, ubi futurorum
figura, Baptismi videlicet Christi et Ecclesiae ostensa est
praerogativa. Quaedam tantum mystice, ut cum Deum dicit insufflasse
in faciem Adae spiraculum vitae, qui tamen os ad spirandum non habet,
nec manus ad operandum, cum dicat propheta, Manus tuae, Domine,
fecerunt me et plasmaverunt me (Job X, 8).
|
|