|
Sunt etiam quaedam, quae quamvis commemorari ex toto omissa sint,
vera tamen ratione creduntur, ad quod ipsa convenientia rei quemadmodum
dux et praevia creditur. Nihil enim de Melchisedech sacerdotis Dei
excelsi justitia loquitur, cum ipsa praecessisse tantae laudis merita
cognoscatur. Nihil de Enoch et Eliae, postquam rapti sunt, vitae
felicitate commendat, cunctis liquido scientibus eos beate vivere,
quos Dominus hinc et in futurum servandos voluit rapere. Quid ergo de
Mariae morte, quid de ejus assumptione dicendum est, unde divina
Scriptura nihil commendat; nisi quaerendum ratione quid consentiat
veritati; fiatque ipsa veritas auctoritas, sine qua necesse est nec
valeat auctoritas? Memores enim conditionis humanae, mortem illam
subiisse temporalem dicere non metuimus, quam idem certe ejus Filius,
qui et Deus et homo est, lege sortis humanae sustinuit: et hoc quia
homo de ejus susceptus et profusus est utero.
|
|