CAPUT III. An deceat beatae Mariae corpus in pulverem resolutum esse. Non sequitur ex Adae maledicto.

Sed si dicimus eam mortis teneri vinculis, et resolutam in communem putredinem, vermem ac cinerem: librandum est, si hoc conveniat tantae sanctitati, tantae aulae Dei praerogativae. Scimus enim dictum primo parenti, Quia pulvis es, et in pulverem ibis (Gen. III, 19). Quod si de morte dicitur, generalis est sententia; si de resolutione in pulverem, hanc conditionem Christi caro evasit de carne Mariae sumpta, quae corruptionem non sustinuit. De hoc enim scriptum est per David prophetam dicentem, Quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem (Psal. XV, 10). De quo autem sancto dictum sit, archangelus prodidit, qui ad Mariam ait, Et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I, 35). Vere sanctum, et sanctum sanctorum: unde et illa Sancta sanctorum dicuntur, quae illa servabant quibus ille figurabatur, qui veraciter solus Sanctus sanctorum dicitur. Hic enim est de quo idem archangelus Gabriel Danieli loquitur inter caetera quae futura ostendit dicens, Et impleatur visio et prophetia, et ungatur Sanctus sanctorum (Dan. IX, 24). Hic enim Sanctus corruptionem non vidit, qui tertia die cum triumpho de inferis rediens resurrexit. Caro ejus quae de Maria sumpta est, etsi mortua est ex infirmitate, revixit ex Dei virtute. Sed hoc ille, qui quando voluit mori, quando voluit resurgere, potuit. Excipitur ergo ab illa generali sententia de virgine sumpta natura. Quod si non Mariae congruit, congruit tamen filio quem genuit.