|
Post haec quae Adae dicta sunt, de quibus excipitur Mariae Filius;
contuenda sunt quae etiam Evae dicta sunt, si cunctis feminis sint
generalia, et si in aliquo excipiatur Maria. Scriptum quippe est,
Mulieri quoque dixit Deus, Multiplicabo aerumnas tuas et conceptus
tuos. In dolore paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse
dominabitur tui (Gen. III, 16). Aerumnam Maria sustinuit,
cujus animam gladius passionis Christi pertransivit (Luc. II,
35): sed conceptus non multiplicavit, nec sub viri, id est,
mariti potestate deguit, quae integerrimis visceribus de Spiritu
sancto Christum suscepit, et virginitatis integritate manente virgo
permansit. Quem quia sine peccati colluvione, et sine virilis
admixtionis detrimento suscepit, sine dolore genuit, et sine
integritatis violatione, pudore virginitatis integra permansit. Hoc
enim potuit efficere de matre, quia sic Deus elegit nasci de homine.
Maria ergo etsi communicat aerumnis Evae, non communicat parturiendo
cum dolore. Promeruit enim hoc singularis sanctitas ejus et singularis
gratia, qua susceptione Dei singulariter aestimata est digna. Non
immerito ergo excipitur a quibusdam generalibus vera aestimatione, quam
tanta servat gratia et attollit dignitatis praerogativa. Quantum enim
Christi potestas possit, mundi ostendit universitas; quantum gratia,
Mariae monstrat integritas: quae sicut diversa est a natura, ita
diversa est ab usu. Quid ergo si in tanta diversitate eam dicimus
humanae sortis mortem subiisse, nec tamen ejus vinculis retineri, per
quam Deus voluit nasci, et carnis substantia communicare, numquid
impium erit? Scimus enim Jesum omnia posse, qui de se ipso ait,
Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra (Matth.
XXVIII, 18).
|
|