CAPUT V. Matrem Christus in hoc honorasse credendus est. Quippe suam ipsius naturam. Unitas gratiae cum Christo. Unitas Mariae specialis cum Christo.

Si ergo voluit integram matrem virginitatis servare pudore, cur non velit incorruptam a putredinis servare fetore? Dicat qui cognovit sensum Domini, et qui consiliarius ejus fuit, Numquid non pertinet ad benignitatem Domini, matris servare honorem, qui legem non solvere venerat, sed adimplere (Id. V, 17)? Lex enim sicut honorem matris praecipit, ita inhonorationem damnat. Qui enim in vita prae caeteris illam gratia sui conceptus honoravit, pium est credere singulari salvatione eam in morte et speciali gratia honorasse. Potuit enim eam a putredine et pulvere alienam facere, qui ex ea nascens potuit virginem relinquere. Putredo namque et vermis humanae est opprobrium conditionis, a quo opprobrio cum Jesus sit alienus, natura Mariae excipitur, quam Jesus de ea suscepisse probatur. Caro enim Jesu caro est Mariae, et multo specialius quam Joseph Judae caeterorumque fratrum ejus, quibus dicebat, Frater enim et caro nostra est (Gen. XXXVII, 27). Caro enim Christi, quamvis gloria resurrectionis fuerit magnificata, et potenti super omnes coelos ascensione glorificata, eadem tamen carnis mansit et manet natura, quae suscepta est de Maria. Ipse enim est qui conceptus, et genitus, atque a mortuis suscitatus est per gloriam Patris: sicut profecto ipse testatur post resurrectionem, quando Apostolis dicit, Videte manus meas et pedes meos, quia ipse ego sum (Luc. XXIV, 39). Quid enim est, ipse ego sum; nisi quia alter non sum, quam qui tunc eram quando passus sum? hoc siquidem cognoscere potestis, qui in manibus et pedibus clavorum vulnera cognoscitis. Ipse ergo idemque coelos ascendit, et carnem quam de matre suscepit, super astra transvexit: honorans omnem humanam naturam, et multo magis maternam. Si igitur natura matris est filius, conveniens est ut sit et filii mater, non quantum pertinet ad aequam administrationem, sed quantum pertinet ad eamdem reciprocam substantiam: ut homo de homine, caro de carne, mater a filio, filius a matre, non ad unitatem personae, sed ad unitatem corporalis naturae et substantiae. Si enim unitatem potest facere gratia sine proprietate specialis naturae; quanto magis ubi gratiae unitas, et corporis est specialis nativitas? Unitas namque gratiae est, ut discipulorum in Christo, de quibus ipse dixit, Pater sancte, serva eos in nomine tuo: quos dedisti mihi, volo ut sint unum sicut et nos. Et iterum de omnibus justis, Non pro his autem rogo tantum, sed et pro his qui credituri sunt per verbum eorum in me, ut omnes unum sint sicut et tu Pater in me, et ego in te: hoc est, ut ipsi sint per gratiam, quod nos sumus per divinitatis naturam. Haec quippe gratiae unitas, quae cunctis in Christum credentibus servatur, si Mariae etiam minus sapientium aestimatione non tollitur: quanto magis cum gratiae unitate ipsa specialitas naturae unum efficit matrem et filium, filium et matrem? Videndum est etiam quid de his quos secum per gratiam unum esse voluit, consequenter adjunxit. Ait enim, Pater sancte, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum; ut videant claritatem meam quam dedisti mihi (Joan. XVII, 11, 20, etc.). O magnam et inaestimabilem bonitatem Dei, qui habere secum suos in gloria vult, ut sua claritate fruantur, qui hic sua fide juncti, unum cum eo esse digni judicantur! Si igitur eos secum habere vult, ac per hoc potest qui omnia potest; quid aestimandum est de matre, ubi digna sit haberi, nisi in praesentia Filii?