|
Quantum igitur contueor, quantum intelligo, quantum credo, Mariae
anima claritate fruitur Christi, et gloriosis conspectibus ejus;
semper videre sitiens, et semper conspiciens, dum inaestimabiliter
pascitur, excellentiori quadam specialique praerogativa a Filio
honoratur: possidens in Christo corpus suum quod genuit, clarificatum
in dextera Patris; et si non suum per quod genuit, tamen suum quod
genuit. Et quare non suum per quod genuit? Si non obviaverit necdum
perspecta auctoritas, vere credo, et per quod genuit; quia tanta
sanctificatio dignior coelo est quam terra. Thronum Dei, thalamum
coeli Domini, domum atque tabernaculum Christi dignum est ibi esse
ubi ipse est. Tam pretiosum enim thesaurum dignius est coelum servare
quam terra; tantam integritatem merito incorruptibilitas, non
putredinis ulla resolutio sequitur. Illud ergo sacratissimum corpus,
de quo Christus carnem assumpsit, et divinam naturam humanae univit,
non amittens quod erat, sed assumens quod non erat, ut Verbum caro,
hoc est, Deus homo fieret, escam vermibus traditum quia sentire non
valeo, dicere pertimesco communi sorte putredinis et futuri de vermibus
pulveris. De quo si nihil altius sentirem quam de proprio, nihil
dicerem nisi quemadmodum de proprio. Quod absque ulla ambiguitate
solvendum in mortem, post mortem est futurum putredo, post putredinem
vermis, post vermem, ut dignum est, abjectissimus pulvis. Quod de
Maria credendum non videtur consentibile: quia aestimationem procul
propellit incomparabilis gratiae munus.
|
|