CAPUT VII. Infertur ex petitione Christi pro ministris. Christo in terris Angeli famulabantur.

Quod me dicere multarum consideratio rerum invitat: quarum et illa quidem est, quam suis aliquando ministris ipsa Veritas ait, Qui mihi ministrat, me sequatur: et ubi sum ego, illic et minister meus erit (Joan. XII, 26). Si enim haec est generalis sententia omnium per fidem et piam operationem Christo ministrantium, quanto magis et quomodo specialiter Mariae? Mariam namque operis exhibitione et fidei rigidissima veritate ministram Christi fuisse, omnis qui sanum sapit intelligit. Absque dubio enim opere ministratrix exstitit, quae hunc in utero gessit, partuque profusum aluit et fovit, atque, ut Evangelium ait, in praesepio reclinavit (Luc. II, 7), et a facie Herodis fugiens in Aegyptum abscondit (Matth. II, 13), et omnem infantiam ejus matris affectu prosecuta est; ita ut usque ad crucem, in qua filium jam virum perfectum vidit pendentem, ab ejus indubitanter non recesserit consectatu, non solum gressibus pedum tanquam pro reverentia Domini, verum etiam imitationis affectu. Maria ergo ministratrix Christi specialium operum qualitatibus sicut devotissima exstitit; ita absque dubio religionis fide et verae credulitatis charitate secutrix fuit. Non enim potuit divinitatis ejus nisi esse credula, quae se noverat hunc non virili semine secundum ordinem naturae, sed divino spiramine nuntiante Archangelo concepisse: videns semper famulantium Angelorum ei adesse frequentiam, ut concepto et nato, quando videlicet facta est cum Angelo multitudo coelestis exercitus clamantium et dicentium, Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14): et in Aegyptum fugituro, atque inde iterum redituro: quibus liquido cognoscere potuit, quia talia obsequia non nisi Deum decuerant. Unde et stellae annuntiatio, et Magorum de longissimis partibus insperata adductio, maximum illi exstitit indicium veritatis. Similiter et Simeonis et Annae prophetali dignitate insolitus caeteris et huic specialis occursus. Quae omnia profecto Maria conservans, his cunctis altius ad fidem roborata, pio corde conferebat: in tantum ut omnino non nutabunda, sed certa de filii potestate, tanquam de Dei vera virtute, deficiente in nuptiis vino dixerit, Vinum non habent (Joan. II, 3): sciens plane hoc illum potuisse, quod eum mox contigit divino miraculo complevisse. Ecce igitur Maria fide et opere Christi ministratrix, et devota usque ad ejus mortem secutrix, non plus gressu quam imitationis, ut credendum est, affectu: si ibi non fuerit, ubi Christus ministros suos vult esse; ubi ergo erit? Et si ibi, numquid aequali gratia? Et si aequali gratia, ubi aequa Dei censura, qui unicuique reddit secundum sua merita? Si ergo merito Mariae viventi prae omnibus donata est gratia, mortuae erit minuenda? Absit: quia si omnium sanctorum mors est pretiosa, Mariae sane est pretiosissima: quam tanta comitata est gratia, ut mater Dei dicatur, et sit.