CAPUT VIII. Mariam sine corruptione servare potuit Christus. Voluit, quia et decuit.

Consideratis igitur his universis, et vera ratione, confitendum censeo, Mariam in Christo, et apud Christum esse; in Christo, quia in ipso vivimus, movemur et sumus; apud Christum gloriose ad aeternitatis gaudia assumptam, benignitate Christi honoratius susceptam caeteris, quam hic gratia honoravit prae caeteris; atque ad communem humilitatem non esse adductam post mortem, putredinis videlicet et vermis et pulveris, quae suum et omnium genuit Salvatorem: in cujus si potestate est, sanctorum de capite capillum non perire, est et illam anima et corpore integram posse servare. De cujus potestate si nullus dubitet ecclesiasticorum, quin possit matrem sine corruptione in perpetuum servare; cur dubitandum est voluisse, quod attinet ad tantae benignitatis gratiam? Si elegit divina voluntas sola gratia inter crepitantes vehementium ignium flammas non solum corpora puerorum servare illaesa, verum etiam ipsa vestimenta servare inusta; cur abnuat in matre propria, quod elegit in veste aliena? Jonam servare in ventre ceti praeter naturalem usum voluit incorruptum sola misericordia (Jon. II, 1). Mariam incorruptam praeter naturam non servabit gratia? Servatus est Daniel ab intemperatissima fame leonum (Dan. VI, 22), non servanda est Maria tantis donata meritis dignitatum? Haec cuncta quae diximus, quia naturam servantia non cognoscimus: in Mariae integritate plus potuisse gratiam quam naturam non dubitamus. Divinitatis enim opera sunt quae dicimus; et ideo possibilia, quia sunt ab omnipotenti. Christus autem Dei Virtus est et Dei Sapientia, cujus sunt omnia quae Patris, omnia sunt quae sunt velle; velle autem omnia quae sunt justa et digna. Ac per hoc videtur digne laetari Maria laetitia inenarrabili anima et corpore, in proprio filio, cum filio proprio, per filium proprium, nec ullam sequi debere corruptionis aerumnam, quam nulla secuta est tantum filium pariendo integritatis corruptio: ut sit semper incorrupta, quam tanta perfudit gratia; sit integriter vivens quae omnium integram perfectamque genuit vitam; sit cum illo quem in suo gessit utero, sit apud illum illa quae genuit, fovit et aluit illum Maria Dei genitrix, Dei nutrix, Dei ministratrix, et Dei secutrix: de qua, ut jam dixi, quia aliter sentire non audeo, aliter dicere non praesumo.