CAPUT IX.

12. Videant quam multa et quam magna nihil prosint, si unum quiddam defuerit, et videant quid sit ipsum unum. Nec me in hoc audiant, sed Apostolum: Si linguis, inquit, hominum loquar et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens. Et si habuero prophetiam, et sciero omnia sacramenta, et omnem scientiam, et si habuero omnem fidem ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum (I Cor. XIII, 1-3). Quid ergo eis prodest si et linguam in sacris mysteriis habeant angelicam, et prophetiam quemadmodum Caiphas (Joan. XI, 51) et Saül (I Reg. XVIII, 10), ut aliquando prophetent, quos fuisse damnabiles sancta Scriptura testatur? Si sacramenta non tantum sciant, sed et habeant, sicut habuit Simon magus (Act. VIII, 13): si fidem, sicut daemonia confessa sunt Christum; neque enim non credebant cum dicerent, Quid nobis et tibi est, Fili Dei? scimus qui sis (Marc. I, 24). Si dispertiant ipsi etiam substantiam suam pauperibus, sicut multi, non solum in Catholica, sed in diversis haeresibus faciunt. Si aliqua ingruente persecutione tradant ad flammas nobiscum corpus suum pro fide quam pariter confitentur: tamen quia separati haec agunt, non sufferentes invicem in dilectione, neque studentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis (Ephes. IV, 2, 3), charitatem utique non habendo, etiam cum illis omnibus quae nihil eis prosunt, ad aeternam salutem pervenire non possunt.