CAPUT X.

13. Sed videntur sibi argutissime quaerere,

“utrum generet filios Baptismus Christi in parte Donati, an non generet:”

ut si consenserimus quod generet, suam esse asseverent Ecclesiam matrem, quae filios potuit de Christi Baptismate generare; et quia unam oportet esse Ecclesiam, ex hoc jam nostram non esse Ecclesiam criminentur. Si autem dixerimus, non generat:

“Cur ergo,”

aiunt,

“apud vos non renascuntur per Baptismum, qui transeunt a nobis ad vos, cum apud nos fuerint baptizati, si nondum nati sunt?”

14. Quasi vero ex hoc generet unde separata est, et non ex hoc unde conjuncta est. Separata est enim a vinculo charitatis et pacis, sed juncta est in uno Baptismate. Itaque est una Ecclesia, quae sola Catholica nominatur; et quidquid suum habet in communionibus diversorum a sua unitate separatis, per hoc quod suum in eis habet, ipsa utique generat, non illae. Neque enim separatio earum generat, sed quod secum de ista tenuerunt: quod si et hoc dimittant, omnino non generant. Haec itaque in omnibus generat, cujus Sacramenta retinentur, unde possit tale aliquid ubicumque generari: quamvis non omnes quos generat ad ejus pertineant unitatem, quae usque in finem perseverantes salvabit. Neque enim hi soli ad eam non pertinent, qui separationis aperto sacrilegio manifesti sunt; sed etiam illi qui in ejus unitate corporaliter mixti per vitam pessimam separantur. Etenim Simonem magum per Baptisma ipsa pepererat: cui tamen dictum est, quod non haberet partem in haereditate Christi (Act. VIII, 13, 21). Numquid ei Baptismus, numquid Evangelium, numquid Sacramenta defuerunt? Sed cui charitas defuit, frustra natus est, et ei expediebat fortasse non nasci. Numquid non erant nati quibus Apostolus dicit, Tanquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam? Eos tamen a sacrilegio schismatis revocat, in quod ideo irruebant, quia carnales erant: Quasi parvulis, inquit, in Christo lac vobis potum dedi, non escam; nondum enim poteratis: sed nec adhuc quidem potestis; carnales enim estis adhuc. Cum enim sint inter vos aemulatio et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis? Cum enim quis dicat, Ego quidem sum Pauli; alius autem, Ego Apollo; nonne homines estis (I Cor. III, 1-4)? De his enim supra dicit: Obsecro autem vos, fratres, per nomen Domini nostri Jesu Christi, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata; sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia. Nuntiatum est enim mihi de vobis, fratres mei, ab his qui sunt Chloes, quia contentiones sunt in vobis. Hoc autem dico, quia unusquisque vestrum dicit, Ego quidem sum Pauli, ego autem Apollo, ego Cephae, ego autem Christi. Divisus est Christus? Numquid Paulus crucifixus est pro vobis, aut in nomine Pauli baptizati estis (Id. I, 10-13)? Isti ergo si in hac obstinatione et perversitate remanerent, certe quidem nati erant, nec tamen ad ipsam Ecclesiam de qua nati erant, per pacis atque unitatis vinculum pertinerent. Ergo ipsa generat, et per uterum suum, et per uteros ancillarum, ex eisdem Sacramentis, tanquam ex viri sui semine. Non enim frustra dicit Apostolus, omnia illa in figura esse gesta (Id. X, 11). Sed qui superbiunt et legitimae matri non adjunguntur, similes sunt Ismaeli, de quo dictum est: Ejice ancillam et filium ejus; non enim haeres erit filius ancillae cum filio meo Isaac (Gen. XXI, 10). Qui autem pacifice diligunt legitimam patris sui conjugem, cujus legitimo jure generati sunt, similes sunt filiis Jacob, quamvis de ancillis natis, sed tamen eamdem haereditatem sumentibus (Id. XXX, 3). Qui autem de utero ipsius matris intus in unitate nati, negligunt gratiam quam acceperunt, similes sunt Esau filio Isaac, qui reprobatus est, Deo attestante et dicente, Jacob dilexi, Esau autem odio habui: cum ambo ex uno concubitu concepti, ex uno utero nati sint (Malach. I, 2, 3; et Gen. XXV, 24).