CAPUT XI.

15. Quaerunt etiam, utrum peccata dimittantur per Baptismum in parte Donati: ut si dixerimus dimitti, respondeant, Ergo est illic Spiritus sanctus; quia cum insufflante Domino datus esset discipulis, tunc secutus est et ait: Baptizate gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19): si cui dimiseritis peccata, dimittentur ei; si cui tenueritis, tenebuntur (Joan. XX, 22, 23). Et si ita est, inquiunt, communio nostra est Ecclesia Christi: non enim praeter Ecclesiam dimissionem peccatorum Spiritus sanctus operatur. Et si nostra communio est Ecclesia Christi, non est Ecclesia Christi vestra communio. Una est enim, quaecumque illa sit, de qua dictum est, Una est columba mea, una est matri suae (Cant. VI, 8): nec possunt Ecclesiae tot esse, quot schismata. Si autem dixerimus non ibi dimitti peccata: Ergo, inquiunt, non est illic versus Baptismus; et propterea quos a nobis suscipitis, vos baptizare debetis; quod quia non facitis, in Ecclesia Christi vos non esse fatemini.

16. His ita resistimus, secundum Scripturas, eos interrogantes, ut quod a nobis quaerunt, sibi ipsi respondeant. Quaero enim ut dicant, utrum dimittantur peccata ubi charitas non est. Peccata enim tenebrae animarum sunt. Audimus quippe Joannem dicentem, Qui odit fratrem suum, in tenebris est usque adhuc (I Joan. II, 11). Nulli autem schismata facerent, si fraterno odio non excaecarentur. Si ergo dicimus non ibi dimitti peccata; quomodo renascitur qui apud eos baptizatur? Quid est enim renasci per Baptismum, nisi a vetustate renovari? Quomodo autem renovatur a vetustate, cui peccata praeterita non dimittuntur? Quod si renatus non est, nec Christum induit, ex quo conficitur ut denuo baptizandus videatur. Quia dicit Apostolus, Quotquot enim in Christo baptizati estis, Christum induistis (Galat. III, 27): quem ille si non induit, nec in Christo baptizatus habendus est. Porro quia in Christo dicimus baptizatum, fatemur eum Christum induisse: et si hoc fatemur, regeneratum fatemur. Quod si ita est, et peccata dimissa sunt. Quomodo ergo dicit Joannes, Qui odit fratrem suum, in tenebris manet usque adhuc; si jam facta est remissio peccatorum? Annon est in schismate odium fraternum? quis hoc dixerit, cum et origo et pertinacia schismatis nulla sit alia, nisi odium fratris?

17. Hanc illi quaestionem solvere sibi videntur cum dicunt: Non est ergo in schismate remissio peccatorum, et ideo nec regeneratio novi hominis, et propterea nec Baptismus Christi. Nos autem quia fatemur ibi esse Baptismum Christi, hanc eis quaestionem solvendam proponimus: Magus ille Simon, utrum vero Christi Baptismate tinctus sit. Respondebunt, Ita; quia sanctae Scripturae auctoritate coguntur. Quaero ergo utrum fateantur ei dimissa peccata? Profecto fatebuntur. Item quaero, cur ei dixerit Petrus, non eum habere partem in sorte sanctorum? Quia, inquiunt, postea peccavit, pecunia volens emere donum Dei, cujus venditores esse Apostolos credidit.