|
18. Quid, si ad ipsum Baptismum fictus
accessit? dimissa sunt ei peccata, an non sunt dimissa? Eligant quod
volunt; utrumlibet elegerint, sufficit nobis. Si dimissa dixerint;
quomodo ergo Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum (Sap. I,
5), si in isto ficto remissionem operatus est peccatorum? Si
dixerint non esse dimissa; quaero, si postea fictionem suam corde
concusso et vero dolore fateretur, denuo baptizandus judicaretur?
Quod si dementissimum est dicere; fateantur vero Baptismo Christi
baptizari posse hominem, et tamen cor ejus in malitia vel sacrilegio
perseverans, peccatorum abolitionem non sinere fieri: atque ita
intelligant in communionibus ab Ecclesia separatis posse homines
baptizari, ubi Christi Baptismus eadem sacramenti celebratione datur
et sumitur; qui tamen tunc prosit ad remissionem peccatorum, cum quis
reconciliatus unitati, sacrilegio dissensionis exuitur, quo ejus
peccata tenebantur, et dimitti non sinebantur. Sicut enim in illo qui
fictus accesserat, fit ut non denuo baptizetur, sed ipsa pia
correctione et veraci confessione purgetur, quod non posset sine
Baptismo, ut quod ante datum est, tunc valere incipiat ad salutem,
cum illa fictio veraci confessione recesserit: sic etiam iste qui
Baptisma Christi, quod non amiserunt qui se separaverunt, inimicus
charitatis et pacis Christi, in aliqua haeresi aut schismate accepit,
quo sacrilego scelere peccata ejus non dimittebantur, cum se
correxerit, et ad Ecclesiae societatem unitatemque venerit, non
iterum baptizandus est; quia ipsa ei reconciliatione ac pace
praestatur, ut ad remissionem peccatorum ejus in unitate jam prodesse
incipiat Sacramentum, quod acceptum in schismate prodesse non
poterat.
19. Si autem dixerint, in illo qui fictus accessit, per sanctam
vim tanti sacramenti dimissa quidem illi esse peccata in ipso temporis
puncto, sed per fictionem ejus rediisse continuo: ut Spiritus sanctus
et adfuerit baptizato ut peccata recederent, et perseverantiam
fictionis fugerit ut redirent; ut et illud verum sit, Quotquot in
Christo baptizati estis, Christum induistis; et illud, Spiritus
enim sanctus disciplinae effugiet fictum: id est, ut et induat eum
Christo sanctitas Baptismi, et exuat eum Christo pernicies
fictionis: sicut fit cum quisque a tenebris per lucem transit ad
tenebras; oculi quidem ejus in tenebras perpetuo diriguntur, sed non
potest lux nisi perfundere transeuntem: si hoc ergo dixerint, hoc
etiam in eis intelligant fieri, qui extra Ecclesiae communionem, sed
tamen Baptismate Ecclesiae baptizantur, quod ubicumque fuerit,
sanctum est per se ipsum: et ideo non est eorum qui se separant, sed
ejus unde se separant: valet tamen et apud eos hactenus, ut per ejus
lucem transeant ad dissensionis suae tenebras, continuo redeuntibus
peccatis, quae Baptismatis sanctitas in illo temporis puncto
dimiserat, tanquam redeunte obscuritate quam lux in transitu
excusserat.
20. Nam redire dimissa peccata, ubi fraterna charitas non est,
apertissime Dominus docet de illo servo, quem cum invenisset debitorem
decem millium talentorum, deprecanti omnia dimisit. Ille autem
conservum suum qui ei debebat centum denarios, cum miseratus non
fuisset, jussit eum dominus reddere quae ei dimiserat. Tempus ergo
quo accipitur indulgentia per Baptismum, tanquam tempus est reddendae
rationis, ut omnia debita quae inventa fuerint dimittantur. Non tamen
ille servus postea dedit conservo suo mutuam pecuniam, quam cum ille
non posset reddere, non ejus misertus est: sed jam ei debebat
conservus ejus, cum ipse rationem domino suo reddens, tanti numeri
debito solveretur; nec dimiserat conservo suo quod ei debebat, et sic
accesserat ut ei dimitteret dominus. Hoc indicant verba conservi
dicentis: Patientiam habe in me, et reddam tibi . Alioquin
diceret, Jam mihi hoc dimiseras, cur iterum repetis? Hoc et ipsius
Domini verba manifestius aperiunt. Ait enim: Egressus autem servus
ille, invenit unum de conservis suis qui debebat ei centum denarios
(Matth. XVIII, 23-35). Non dixit, Cui jam debitum
centum denariorum dimiserat. Si enim dimiserat, non ei debebat.
Quia ergo dixit, debebat ei; manifestum est quod non dimiserat. Et
melius quidem fuerat, atque hoc potius congruebat tanto debitori
reddituro rationem, et exspectanti misericordiam domini sui, ut prior
ipse conservo dimitteret quod ei debebatur, et sic ad rationem
reddendam, ubi misericordia domini imploranda erat, accederet. Nec
tamen illud quod nondum conservo dimiserat, impedivit dominum ejus,
quominus in illo tempore accipiendae rationis dimitteret ei omnia quae
debebat. Sed quid profuit, quandoquidem in caput ejus propter odiorum
perseverantiam rursus omnia continuo replicata sunt? Sic non impeditur
Baptismi gratia, quominus omnia peccata dimittat, etiamsi odium
fraternum in ejus cui dimittuntur animo perseverat. Solvitur enim
hesternus dies, et quidquid supra est solvitur, etiam ipsa hora
momentumque ante Baptismum et in Baptismo . Deinceps autem reus esse
continuo incipit, non solum consequentium, sed etiam praeteritorum
dierum, horarum, momentorum, redeuntibus omnibus quae dimissa sunt :
et haec saepe contingunt in Ecclesia.
|
|