|
21. Nam plerumque fit ut homo habeat
inimicum quem iniquissime oderit: quanquam etiam iniquos inimicos
diligere jubeamur, et orare pro eis. Subito autem periculo mortis
incipit perturbari, et poscit Baptismum, quem tanta festinatione
accipit, ut necessariam interrogationem paucorum verborum vix periculi
tempus admittat, (quanto minus sermonem longissimum?) ut illud odium
corde pellatur, etiam ipsi si baptizanti sit cognitum. Certe ista non
solum apud nos, sed etiam apud illos evenire non cessant. Quid ergo
dicimus? Dimittuntur peccata huic homini, an non dimittuntur?
Prorsus quod volunt eligant. Si enim dimittuntur, continuo redeunt:
Evangelium loquitur, veritas clamat. Sive ergo dimittantur, sive
non dimittantur, necessaria est postea medicina: nec tamen si
vixerit, atque id corrigendum esse didicerit atque correxerit, denuo
baptizatur, sive apud illos, sive apud nos. Sic et illa quae
schismatici vel haeretici non aliter habent, nec aliter agunt quam vera
Ecclesia, cum ad nos veniunt, non emendamus, sed potius approbamus.
In quibus enim non dissentiunt a nobis, in eis non disjunguntur a
nobis. Sed tamen quia nihil eis prosunt quamdiu schismatici vel
haeretici sunt, propter alia in quibus a veritate dissentiunt, et
propter ipsum separationis immanissimum scelus, sive permanserint in
eis peccata, sive continuo dimissa redierint, ut ad sanitatem pacis
atque charitatis veniant adhortamur; non solum ut aliquid habeant quod
non habebant, sed ut eis etiam illud prodesse incipiat quod habebant.
|
|