CAPUT XIV.

22. Frustra ergo nobis dicunt:

“Si Baptismum nostrum acceptatis, quid minus habemus, ut nobis de vestra communione consulendum putetis?”

Respondemus enim: Non Baptismum vestrum acceptamus; quia non est Baptismus ille schismaticorum vel haereticorum, sed Dei et Ecclesiae, ubicumque fuerit inventus et quocumque translatus. Vestrum autem non est, nisi quod prave sentitis, et sacrilege agitis, et impie separamini. Nam si caetera omnia vera vel sentiatis vel habeatis , et in eadem tamen separatione duretis adversus vinculum fraternae pacis, adversus unitatem omnium fratrum, qui toto orbe terrarum, sicut promissi sunt, ita exhibiti; quorum omnium causas et corda nullo modo unquam nosse aut discutere potuistis, ut merito damnaretis; qui non possunt propterea rei esse, quia judicibus ecclesiasticis potius quam litigatoribus crediderunt: hoc solum minus habetis, quod minus habet qui charitatem non habet. Jam quid opus est ut nos retexamus? Vos ipsi in Apostolo inspicite, quantum sit quod minus habetis. Quid autem interest qui charitatem non habet, utrum foras avolet aliquo vento tentationis ablatus, an intus de messe dominica non recedat in ultima ventilatione separandus? Et tamen etiam tales, si jam semel per Baptismum nati sunt, iterum eos nasci non oportet.