CAPUT XV.

23. Ecclesia quippe omnes per Baptismum parit, sive apud se, id est, ex utero suo; sive extra se de semine viri sui: sive de se, sive de ancilla . Sed et Esau de uxore natus, propter fraternam discordiam separatus est a populo Dei. Et Aser per uxoris quidem potestatem, sed ex ancilla natus, propter fraternam concordiam terram promissionis accepit. Unde et Ismaeli, ut separaretur a populo Dei, non obfuit mater ancilla, sed obfuit fraterna discordia: et non profuit potestas uxoris, cujus magis filius erat, quia per ipsius jura conjugalia et in ancilla seminatus erat, et ex ancilla susceptus. Sicut apud istos Ecclesiae jure quod est in Baptismo, nascuntur quicumque nascuntur: sed si concordent cum fratribus, per unitatem pacis ad terram veniunt promissionis, non de materno utero rursus ejiciendi, sed in paterno semine agnoscendi: si autem in discordia perseverent, ad Ismaelis funiculum pertinebunt. Prior autem fuit Ismael, postea Isaac; et prior Esau, posterior autem Jacob: non quia prior peperit haeresis quam Ecclesia, aut Ecclesia ipsa prius carnales vel animales, et postea spirituales; sed quia in ipsa sorte mortalitatis nostrae, ex quo de Adam nascimur, non est prius quod spirituale, sed quod animale, postea spirituale (I Cor. XV, 46). Ex ipso autem animali sensu, quia homo animalis non percipit quae sunt Spiritus Dei (Id. II, 14), omnes dissensiones et schismata generantur. In quo sensu perseverantes Apostolus dicit ad Vetus Testamentum pertinere (Galat. IV), id est, ad terrenorum promissorum cupiditatem, in quibus quidem spiritualia figurantur, sed animalis homo non percipit quae sunt Spiritus Dei.

24. Quocumque ergo tempore tales homines esse coeperint in hac vita, ut jam divinis pro saeculorum distributione Sacramentis imbuti, adhuc tamen carnaliter sapiant , et carnalia de Deo, sive in hac vita, sive post hanc vitam, sperent atque desiderent, animales sunt. Ecclesia vero, quod est populus Dei, etiam in istius vitae peregrinatione antiqua res est, in aliis hominibus habens animalem portionem, in aliis autem spiritualem. Ad animales pertinet Vetus Testamentum, ad spirituales Novum. Sed primis temporibus utrumque occultum fuit ab Adam usque ad Moysen. A Moyse autem manifestatum est Vetus, et in eo ipso occultabatur Novum, quia occulte significabatur. Postea vero quam in carne Dominus venit, revelatum est Novum: Veteris autem Sacramenta cessarunt; sed concupiscentiae tales non cessaverunt. In illis enim sunt, quos Apostolus jam per Sacramentum Novi Testamenti natos, adhuc tamen dicit animales non posse percipere quae sunt Spiritus Dei. Sicut enim in Sacramentis Veteris Testamenti vivebant quidam spirituales, ad Novum scilicet Testamentum, quod tunc occultabatur, occulte pertinentes: sic et nunc in Sacramento Novi Testamenti quod jam revelatum est, plerique vivunt animales. Qui proficere si nolunt ad percipienda quae sunt Spiritus Dei, quo eos hortatur sermo apostolicus, ad Vetus Testamentum pertinebunt. Si autem proficiunt, et antequam capiant, ipso profectu et accessu ad Novum pertinent: et si priusquam spirituales fiant, ex hac vita rapiantur, custoditi per Sacramenti sanctitatem in terra viventium computantur, ubi est spes nostra et portio Dominus. Nec invenio quid verius intelligatur in eo quod scriptum est, Imperfectum meum viderunt oculi tui: quandoquidem sequitur, Et in libro tuo omnes scribentur (Psal. CXXXVIII, 16).