|
25. Quae autem peperit Abel et Enoch et
Noe et Abraham, ipsa peperit Moysen et Prophetas tempore
posteriores ante adventum Domini; et quae istos, ipsa et Apostolos
et martyres nostros et omnes bonos Christianos. Omnes enim diversis
quidem temporibus nati apparuerunt, sed societate unius populi
continentur; et ejusdem civitatis cives labores hujus peregrinationis
experti sunt, et quidam eorum nunc experiuntur, et usque in finem
caeteri experientur. Item quae peperit Cain et Cham et Ismaelem et
Esau, eadem ipsa peperit et Dathan et alios in eodem populo similes;
et quae istos, eadem ipsa et Judam pseudoapostolum, et Simonem
magum, et caeteros usque ad haec tempora pseudochristianos in
affectione animali pertinaciter obduratos, sive in unitate permixti
sint, sive aperta praecisione dissentiant. Sed cum tales a
spiritualibus evangelizantur, et Sacramentis imbuuntur, tanquam per
se ipsam Rebecca eos parit, sicut Esau: cum autem per illos qui non
caste annuntiant Evangelium (Philipp. I, 17), tales in Dei
populo generantur; Sara quidem, sed per Agar. Item boni
spirituales, quando evangelizantibus vel baptizantibus carnalibus
generantur, Lia quidem vel Rachel jure conjugali eos, sed per
ancillarum uterum parit. Cum vero per spirituales in Evangelio
generantur boni fideles, qui vel evadunt in spiritualis aetatis
affectum, vel eo tendere non desistunt, vel ideo non faciunt quia non
possunt, sicut ex utero Sarae Isaac, vel Rebeccae Jacob, in novam
vitam et Novum Testamentum nascuntur.
|
|