CAPUT XVIII.

27. De Baptismi ergo quaestione jam, quantum arbitror, satis disserui: et quia hoc manifestissimum schisma est quod Donatistarum nomine nuncupatur, restat ut hoc de Baptismo pie credamus, quod universa Ecclesia a sacrilegio schismatis remota custodit. In qua tamen si aliud alii, et aliud alii adhuc de ista quaestione salva pace sentirent, donec universali concilio unum aliquid eliquatum sincerumque placuisset, humanae infirmitatis errorem cooperiret charitas unitatis, sicut scriptum est, Quia charitas cooperit multitudinem peccatorum (I Petr. IV, 8). Qua enim absente caetera inaniter habentur, eadem praesente quaedam venialiter non habentur.

28. Exstant beati martyris Cypriani in ejus litteris magna documenta, ut ad illum jam veniam, de cujus sibi auctoritate isti carnaliter blandiuntur, cum ejus charitate spiritualiter perimantur. Nam illis temporibus, antequam plenarii concilii sententia quid in hac re sequendum esset, totius Ecclesiae consensio confirmasset , visum est ei cum ferme octoginta coepiscopis suis Africanarum Ecclesiarum, omnem hominem qui extra Ecclesiae catholicae communionem baptizatus fuisset, oportere ad Ecclesiam venientem denuo baptizari. Quod non recte fieri tanto viro nimirum propterea Dominus non aperuit, ut ejus pia et humilitas et charitas in custodienda salubriter Ecclesiae pace patesceret, et non solum illius temporis Christianis, sed etiam posteris ad medicinalem, ut ita dicam, notitiam signaretur. Cum enim tanti meriti, tantae Ecclesiae, tanti pectoris, tanti oris, tantae virtutis episcopus, aliud de Baptismo arbitraretur, quam erat diligentius inquisita veritas firmatura; multique ejus collegae, quamvis nondum liquido manifestatum, id tamen tenerent quod et praeterita Ecclesiae consuetudo, et postea totus catholicus orbis amplexus est: non se ille tamen a caeteris diversa sentientibus separata communione disjunxit, et hoc etiam caeteris persuadere non destitit, ut sufferrent invicem in dilectione, studentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis (Ephes. IV, 2, 3). Ita enim corporis manente compage, si quid in quibusdam membris infirmabatur, ex eorum sanitate convalesceret potius, quam praecisione mortificatum diligentiam nullius curationis admitteret. Et si se ille separasset, quam multi sequerentur? quantum sibi nomen inter homines faceret? quam latius Cyprianistae quam Donatistae vocarentur? Sed non erat filius perditionis, de qualibus dictum est, Dejecisti eos dum extollerentur (Psal. LXXII, 18): sed erat filius pacis Ecclesiae, qui tanta cordis illuminatione praeditus, propterea non vidit aliquid, ut per eum aliud supereminentius videretur. Et adhuc, inquit Apostolus, supereminentiorem viam vobis demonstro: si linguis hominum loquar, et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum aeramentum sonans aut cymbalum tinniens (I Cor. XII, 31, et XIII, 1). Minus ergo ille penetravit, ut cerneret secretum abditum sacramenti: sed si sciens omnia sacramenta, charitatem non haberet, nihil esset. Cum autem minus illud perspiciens, hanc tamen humiliter, fideliter, fortiter custodivit, ad martyrii coronam meruit pervenire: ut si qua in ejus lucidam mentem ex humana conditione nebula irrepserat, gloriosa serenitate fulgentis sanguinis fugaretur. Non enim frustra ipse Dominus Jesus Christus, cum se ipsum diceret vitem, suos autem tanquam in vite sarmenta, praecidi eos dixit, et de vite auferri tanquam inutilia sarmenta, quae fructum non darent. Quis est autem fructus, nisi novus ille fetus, de quo item dicit: Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis (Joan. XIII, 34)? Ipsa est illa charitas, sine qua caetera nihil prosunt. Dicit et Apostolus: Fructus autem spiritus est, charitas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia (Galat. V, 22, 23). Quae omnia incipiunt a charitate, et per caeteram juncturam quasi botrum mirabilem faciunt. Nec tamen frustra idem Dominus addidit, Quae autem sarmenta in me dant fructum, purgat illa Pater meus, ut majorem fructum afferant (Joan. XV, 1-5): nisi quia et ipsi qui fructu praevalent charitatis, possunt tamen aliquid habere purgandum, quod incultum agricola non relinquit. Quod ergo ille vir sanctus de Baptismo aliter sentiens quam se res habebat, quae postea pertractata et diligentissima consideratione firmata est, in catholica unitate permansit et charitatis ubertate compensatum est, et passionis falce purgatum.