|
1. In eis libris quos adversus
Epistolam Parmeniani, quam dedit ad Tichonium, scripsimus,
promisimus nos diligentius quaestionem Baptismi tractaturos (Contra
Epistolam Parmeniani, lib. 2, cap. 14): quod etiamsi non ibi
promitteremus, debitum tamen a nobis flagitantibus fratribus meminimus
et agnoscimus. Quapropter in hoc opere adjuvante Domino suscepimus,
non solum ea refellere quae de hac re nobis Donatistae objectare
consuerunt; sed etiam de beatissimi martyris Cypriani auctoritate,
unde suam perversitatem, ne veritatis impetu cadat, fulcire conantur,
quae Dominus donaverit dicere: ut intelligant omnes qui non studio
partium caecati judicant, non solum eos non adjuvari auctoritate
Cypriani, sed per ipsam maxime convinci atque subverti.
2. Jam quidem in supra memoratis libris dictum est, ita posse extra
catholicam communionem dari Baptismum, quemadmodum et extra eam potest
et haberi. Nullus autem illorum negat habere Baptismum etiam
apostatas, quibus utique redeuntibus et per poenitentiam conversis,
dum non redditur, amitti non potuisse judicatur. Sic et illi qui per
sacrilegium schismatis ab Ecclesiae communione discedunt, habent
utique Baptismum, quem priusquam discederent acceperunt: nam et
ipsis, si redeant, non eis iterum datur; unde ostenduntur, illud
quod acceperant in unitate positi, non potuisse amittere separati .
Quod si haberi foris potest, etiam dari cur non potest? Si dicis,
Non recte foris datur: respondemus, Sicut non recte foris habetur,
et tamen habetur; sic non recte foris datur, sed tamen datur. Sicut
autem per unitatis reconciliationem incipit utiliter haberi, quod extra
unitatem inutiliter habebatur: sic per eamdem reconciliationem incipit
utile esse, quod extra eam inutiliter datum est. Non tamen dici fas
est, non datum esse quod datum est, aut ut non hoc dedisse quisquam
calumnietur, cum hoc eum dedisse quod acceperat confitetur.
Sacramentum enim Baptismi est quod habet qui baptizatur: et
Sacramentum dandi Baptismi est quod habet qui ordinatur. Sicut autem
baptizatus, si ab unitate recesserit, sacramentum Baptismi non
amittit; sic etiam ordinatus, si ab unitate recesserit, Sacramentum
dandi Baptismi non amittit. Nulli enim Sacramento injuria facienda
est: si discedit a malis, utrumque discedit; si permanet in malis,
utrumque permanet. Sicut ergo acceptatur Baptismus, quem non potuit
amittere qui ab unitate discesserat; sic acceptandus est Baptismus,
quem dedit ille qui Sacramentum dandi cum discederet non amiserat.
Nam sicut redeuntes, qui priusquam recederent baptizati sunt, non
rebaptizantur: ita redeuntes, qui priusquam recederent ordinati sunt,
non utique rursus ordinantur; sed aut administrant quod
administrabant, si hoc Ecclesiae utilitas postulat; aut si non
administrant, Sacramentum ordinationis suae tamen gerunt; et ideo eis
manus inter laicos non imponitur. Nam neque sacramentum Baptismi,
neque sacramentum dandi Baptismi, quando ab eis cum Maximiano
discessit, Felicianus amisit. Nunc enim eum secum habent cum eis
ipsis, quos cum foris esset, in Maximiani schismate baptizavit.
Quapropter potuerunt ab eis accipere caeteri, cum ad nostrum
consortium non accessissent, quod illi non amiserant, cum a nostro
consortio recessissent. Quibus rebus ostenditur, et ipsos impie
facere qui rebaptizare conantur orbis unitatem, et nos recte facere qui
Dei Sacramenta improbare nec in ipso schismate audemus. In quo enim
nobiscum sentiunt, in eo etiam nobiscum sunt: in eo autem a nobis
recesserunt, in quo a nobis dissentiunt. Non enim accessus iste atque
discessus corporalibus motibus, et non spiritualibus est metiendus.
Sicut enim conjunctio corporum fit per continuationem locorum, sic
animorum quidam contactus est consensio voluntatum. Si ergo qui
recessit ab unitate, aliquid aliud agere voluerit, quam quod in
unitate percepit, in eo recedit atque disjungitur: quod autem ita vult
agere sicut in unitate agitur, ubi hoc accepit et didicit, in eo manet
atque conjungitur.
|
|