|
29. Sed ne videar devitandae probationis
causa ista in laudem beatissimi Martyris dicere, quae quidem non
ejus, sed illius est, cujus gratia talis exstitit; jam de litteris
ejus documenta proferamus, quibus maxime Donatistarum ora claudantur.
Hujus enim auctoritatem imperitis objiciunt, ut se quasi recte facere
ostendant, quod ad se venientes fideles denuo baptizent. Nimium
miseri, et nisi se corrigant a semetipsis omnino damnati, qui hoc in
tanto viro eligunt imitari, quod illi propterea non obluit, quia in ea
pace unde isti aberraverunt, qui viam pacis non cognoverunt (Psal.
XIII, 3), perseverantissimis usque in finem gressibus
ambulavit. Est quidem quod Christi Baptisma ubique sanctum est, et
quamvis apud haereticos vel schismaticos, ipsius tamen haeresis vel
schismatis non est, et ideo nec ad ipsam Catholicam inde venientes
oportet denuo baptizari: sed tamen hoc aliud est, aliud a catholica
pace deviantes et in nefariam praecisionis foveam praecipitatos,
rebaptizandos insuper judicare. Nam illum naevum in candore sanctae
animae charitatis ubera contegebant: hanc autem fuliginem in istorum
tartarea foeditate vultus impacatus ostentat. Sed ea quae deinceps,
quod ad beati Cypriani auctoritatem attinet, tractaturi sumus, ab
alio sumemus exordio.
|
|