|
3. Itaque isti in quibusdam rebus nobiscum
sunt, in quibusdam vero a nobis exierunt. Proinde illa in quibus
nobiscum sunt, eos agere non vetamus: in quibus autem nobiscum non
sunt, ut veniendo accipiant, vel redeundo recipiant, adhortamur; et
quibus modis possumus, ut id eligant emendati atque correcti, cum
charitate satagimus. Non eis itaque dicimus, Nolite dare: sed,
nolite in schismate dare. Nec eis quos videntur baptizaturi dicimus,
Nolite accipere: sed, Nolite in schismate accipere. Nam si quem
forte coegerit extrema necessitas, ubi catholicum per quem accipiat non
invenerit, et in animo pace catholica custodita per aliquem extra
unitatem catholicam positum acceperit, quod erat in ipsa catholica
unitate accepturus; si statim etiam de hac vita migraverit, non eum
nisi catholicum deputamus. Si autem fuerit a corporali morte
liberatus, cum se catholicae congregationi etiam corporali praesentia
reddiderit, unde nunquam corde discesserat, non solum non improbamus
quod fecit, sed etiam securissime verissimeque laudamus; quia
praesentem Deum credidit cordi suo, ubi unitatem servabat; et sine
sancti Baptismi sacramento, quod ubicumque invenit, non hominum, sed
Dei esse cognovit, noluit ex hac vita migrare. Si quis autem cum
possit in ipsa Catholica accipere, per aliquam mentis perversitatem
eligit in schismate baptizari: etiamsi postea venire ad Catholicam
cogitat, quia certus est ibi prodesse Sacramentum, quod alibi accipi
quidem potest, prodesse autem non potest; procul dubio perversus et
iniquus est, et tanto perniciosius quanto scientius. Ita enim non
dubitat recte illic accipi, sicut non dubitat illic prodesse etiam quod
alibi acceperit.
|
|