CAPUT III.

4. Duo sunt etiam quae dicimus, et esse in Catholica Baptismum, et illic tantum recte accipi: utrumque horum Donatistae negant. Item alia duo dicimus, esse apud Donatistas Baptismum, non autem illic recte accipi: horum duorum illi unum magnopere affirmant, id est, esse ibi Baptismum; non autem illic recte accipi, nolunt fateri. Harum quatuor sententiarum tres nostrae tantum sunt, unam vero utrique dicimus. Nam esse in Catholica Baptismum, et recte illic accipi, et apud Donatistas non recte accipi, nos tantum dicimus: esse vero Baptismum et apud Donatistas, et illi asserunt, et nos concedimus. Quisquis ergo vult baptizari, et certus est jam sibi nostram Ecclesiam ad christianam salutem esse deligendam , et in ea sola prodesse baptismum Christi etiamsi alibi acceptum fuerit; sed ideo in parte Donati vult baptizari, quia esse ibi Baptismum non illi soli neque nos soli, sed utrique dicimus: attendat alia tria. Si enim nos elegit sequi in iis quae illi non dicunt, ea vero quae utrique dicimus, praeponit his quae nos soli dicimus; satis est nobis quod ea quae illi non dicunt, et nos soli dicimus, praeponit eis quae illi soli dicunt. Esse autem in Catholica Baptismum, nos dicimus, illi non dicunt. Recte accipi in Catholica Baptismum, nos dicimus, illi non dicunt. Non recte accipi in parte Donati Baptismum, nos dicimus, illi non dicunt. Sicut ergo id potius credit quod nos soli dicimus esse credendum; ita hoc potius faciat quod nos soli dicimus esse faciendum. Quod autem utrique esse credendum dicimus, hoc, si ita putat, robustius credat; quam id quod a solis nobis dicitur. Robustius enim crediturus est esse Baptismum Christi in parte Donati, quod ab utrisque nostrum dicitur, quam esse Baptismum in Catholica, quod a catholicis tantummodo dicitur. Sed rursus magis crediturus est esse Baptismum Christi etiam apud nos, quod nos soli dicimus, quam non esse apud nos, quod illi soli dicunt. Jam enim decrevit et certus est, in quibus dissentimus, nos illis esse praeponendos. Ita ergo, quod nos soli dicimus, recte apud nos accipi, magis crediturus est, quam non recte apud nos accipi, quia hoc illi soli dicunt. Eadem regula, quod nos soli dicimus, non recte apud illos accipi, magis crediturus est, quam id quod illi soli dicunt, id est, recte apud illos accipi. Frustra itaque sibi videtur securus ibi accipere, quod esse quidem ibi utrique dicimus, sed ibi esse accipiendum non utrique dicimus. Elegit autem ipse, in eo quod non utrique dicimus, nobis potius inhaerere. Hic ergo securus accipiat, ubi et esse et recte accipi certus est: illic autem non accipiat, quod esse ibi quidem dicunt, sed ibi accipiendum esse non dicunt, quorum sententiam decrevit eligere. Quanquam etiam si dubium haberet, non illic recte accipi quod in Catholica recte accipi certum haberet, graviter peccaret, in rebus ad salutem animae pertinentibus, vel eo solo quod certis incerta praeponeret. Recte quippe hominem in Ecclesia catholica baptizari eo ipso certus est, quod etiam alibi baptizatus huc transire decrevit. Non recte autem apud Donatistas hominem baptizari, saltem incertum habeat, cum hoc illi dicant, quorum sententiam Donatistis anteponendam esse certum habet: et incertis certa praeferendo hic baptizetur, ubi propterea certus est recte fieri, quia et cum alibi facere cogitabat , huc transeundum esse decreverat.