CAPUT IV.

5. Jam vero si quis non intelligit quomodo fieri possit, ut quod ibi esse confitemur, non ibi recte dari dicamus; illud attendat, quia nec recte ibi esse dicimus, quod et illi dicunt in his qui ab eorum communione discedunt. Intueatur etiam similitudinem notae militaris, quia extra militiam a desertoribus et haberi et accipi potest; sed tamen extra militiam nec habenda nec accipienda est, et reducto vel perducto ad militiam nec mutanda nec iteranda est. Verumtamen alia causa est eorum qui in istos haereticos imprudenter incurrunt, ipsam esse Christi Ecclesiam existimantes: alia eorum qui noverunt non esse catholicam Ecclesiam, nisi eam quae, sicut promissa est, toto terrarum orbe diffunditur et extenditur usque ad fines terrae, quae crescens inter zizania et in taedio scandalorum requiem futuram desiderans, dicit in Psalmis, A finibus terrae ad te clamavi; dum taederet anima mea, in petra exaltasti me. Petra autem erat Christus: in quo nos jam resuscitatos et in coelo considentes, dicit Apostolus (Ephes. II, 6), nondum in re, sed in spe. Ideoque sequitur Psalmus, et dicit: Deduxisti me, quia factus es spes mea, turris fortitudinis a facie inimici (Psal. LX, 3, 4). Ex illius quippe promissionibus tanquam telis et jaculis in turri munitissima constitutis, non solum cavetur, sed etiam expugnatur inimicus, induens lupos suos pellibus ovium (Matth. VII, 15), ut dicant, Ecce hic est Christus, ecce illic (Id. XXIV, 23); et ab universitate civitatis super montem constitutae, ad particulas insidiarum suarum multos separent, et jugulatos absumant. Et cum hoc noverint, eligunt extra communionem unitatis corporis Christi accipere Baptismum Christi, ad eamdem communionem cum eo quod alibi acceperint postea migraturi. Scientes enim habituri sunt adversus Ecclesiam Christi Baptismum Christi, vel eo ipso die quo accipiunt. Quod si sceleratum est, quis est qui dicat, Permittatur mihi uno die scelus admittere? Si enim transiturus est ad Catholicam, quaero causam. Quid aliud responsurus est, nisi quia malum est esse in parte Donati, et non esse in catholica unitate? Hoc igitur malum quot diebus feceris, tot dierum malum facturus es: et dici potest, majus malum fieri plurium dierum, minus autem paucorum; nullum autem malum fieri, dici non potest. Quid autem opus est hoc tam exsecrabile malum vel uno die, vel una hora committere? Hoc enim qui sibi concedi vult, potest ab Ecclesia vel ab ipso Deo petere, ut sibi vel uno die apostatare concedat. Nam cur unius dici esse apostata timeat, et unius diei esse schismaticus haereticusve non timeat, nulla causa est.