|
6. Illic, inquit, accipere malui, ubi
Baptismum Christi esse utrique consentiunt. Sed illic non recte
accipi, illi ad quos migraturus es dicunt: recte vero illic accipi,
illi a quibus migraturus es dicunt. Illud itaque quod hi dicunt, quos
ipse postponis contradicentibus illis quos ipse anteponis, aut falsum
est, aut, ut mitius dicatur, incertum. Vera ergo falsis, aut
incertis certa praepone. Illic enim, quo migraturus es cum alibi
acceperis, recte posse accipi quod desideras, non illi tantum ad quos
transiturus es, sed tu ipse qui transiturus es confiteris. Si enim
utrum recte illic posset accipi dubitares, etiam illuc transeundum esse
dubitares. Accipere itaque in parte Donati, si incertum est esse
peccatum; quis dubitet certum esse peccatum, non ibi potius accipere,
ubi certum est non esse peccatum? Illi vero qui per ignorantiam ibi
baptizantur, arbitrantes ipsam esse Ecclesiam Christi, in istorum
quidem comparatione minus peccant: sacrilegio tamen schismatis
vulnerantur: non ideo non graviter, quod alii gravius. Cum enim
dictum est quibusdam, Tolerabilius erit Sodomis in die judicii quam
vobis (Matth. XI, 24); non ideo dictum est, quia Sodomitae
non torquebuntur, sed quia illi gravius torquebuntur.
7. Quanquam hoc fuerat fortasse occultum aliquando et incertum.
Unde autem sanantur hi qui advertunt et corriguntur, inde gravantur hi
qui cum jam ignorare non permittantur, in perniciem suam pertinaciter
saeviunt. Damnatio quippe Maximianistarum, et receptio damnatorum,
cum his quos extra eorum communionem in sacrilegio, sicut concilium
eorum clamat, in schismate baptizarunt, totam istam solvit
quaestionem, totam contentionem abstulit. Nihil omnino inter nos et
eos Donatistas qui Primiano communicant dereliquit, unde dubitetur,
non solum haberi, sed etiam dari posse Baptismum Christi ab eis qui
ab Ecclesia separantur. Sicut enim ipsi eos quos Felicianus in
schismate baptizavit, verum Baptismum accepisse fateri coguntur, quia
eos secum nunc habent in ipso Baptismo quem in schismate perceperunt:
sic nos dicimus Baptismum Christi esse etiam extra communionem
catholicam, quem dant illi qui ab eadem communione praecisi sunt, quia
eum, cum praeciderentur, non amiserunt. Et quod ipsi se putant
contulisse illis quos Felicianus in schismate baptizavit, cum eos sibi
reconciliaverunt; id est, non ut acciperent quod non habebant, sed ut
prodesset eis quod inutiliter in schismate acceperant et habebant: hoc
vere confert et praestat Deus per communionem catholicam illis qui
veniunt ab aliqua haeresi vel schismate, ubi Baptismum Christi
acceperunt; id est, non ut Baptismi sacramentum incipiant habere quod
non habebant, sed ut incipiat eis prodesse quod habebant .
|
|