CAPUT VI.

8. Quapropter inter nos et ipsos quodam modo cardinales Donatistas, quorum episcopus apud Carthaginem Primianus est, jam de hac re nulla est controversia. Voluit enim Deus per Maximianistas eam finiri, ut quod charitate suadente nolebant, exemplo suo cogente fateantur. Sed adhuc propterea inde disputamus, ne illi sibi videantur aliquid dicere, qui nec istis communicant, qui apud se potius, quanto pauciores, tanto sinceriores Donatistas remansisse contendunt. Qui si Maximianistae soli essent, nec ipsorum salutem contemnere deberemus. Quanto ergo magis quia eadem pars Donati in multa minutissima frusta concisa est, quae omnes minutae particulae hanc unam multo grandiorem, in qua Primianus est, de recepto Maximianistarum Baptismo reprehendunt, et singulae conantur asserere, apud se tantummodo verum Baptismum remansisse, nec omnino esse alibi, nec in toto orbe terrarum qua Ecclesia catholica expanditur, nec in ipsa grandiore parte Donati, nec in caeteris praeter se unam ex minutissimis partibus? Quae omnes particulae si advertere voluerint vocem non hominis, sed ipsius manifestissimae veritatis, et animosum spiritum suae perversitatis edomare, non utique ad partem Donati majorem, de qua praecisa praecisae sunt, sed ad ipsam viriditatem radicis Catholicae de ariditate propria revertentur. Omnes quippe isti ubi contra nos non sunt, pro nobis sunt: ubi autem nobiscum non colligunt, spargunt.