|
9. Jam enim ne videar humanis argumentis id
agere, quoniam quaestionis hujus obscuritas prioribus Ecclesiae
temporibus ante schisma Donati magnos viros, et magna charitate
praeditos patres episcopos ita inter se compulit salva pace disceptare
atque fluctuare, ut diu conciliorum in suis quibusque regionibus
diversa statuta nutaverint, donec plenario totius orbis concilio, quod
saluberrime sentiebatur, etiam remotis dubitationibus, firmaretur :
ex Evangelio profero certa documenta, quibus Domino adjuvante
demonstro, quam recte placuerit et vere secundum Deum, ut hoc in
quoquam schismatico vel haeretico ecclesiastica medicina curaret, in
quo vulnere separabatur ; illud autem quod sanum maneret, agnitum
potius approbaretur, quam improbatum vulneraretur. Certe Dominus in
Evangelio dicit: Qui non est mecum, adversum me est; et qui mecum
non colligit, spargit. Tamen cum ad eum discipuli retulissent,
vidisse se quemdam in ejus nomine pellentem daemonia, et prohibuisse,
quia cum illis eum non sequebatur: Nolite, inquit, prohibere. Qui
contra vos non est, pro vobis est. Non potest enim quisquam in meo
nomine facere aliquid, et male loqui de me (Marc. IX, 38,
39; et Luc. IX, 30). Si nihil in illo corrigendum erat;
securus ergo sit quisquis extra communionem Ecclesiae constitutus
colligit in Christi nomine, dissociatus a christiana societate: atque
ita falsum erit illud, Qui non est mecum, adversum me est; et qui
non colligit mecum, spargit. Si autem quod discipuli Domini per
ignorantiam facere voluerunt, id in eo corrigendum est; quod dixit
Dominus, Nolite prohibere: cur hoc ipse prohiberi prohibuit? Et
quomodo erit verum quod ibi ait, Qui contra vos non est, pro vobis
est? In hoc enim facto non contra eos, sed pro eis erat, ubi per
nomen Christi sanitates operabatur. Ut ergo utraque sententia vera
sit, sicuti vera est, et illa ubi ait, Qui non est mecum, adversum
me est; et qui mecum non colligit, spargit; et illa ubi ait, Nolite
prohibere; qui enim contra vos non est, pro vobis est: quid restat
intelligendum, nisi quia ille in tanti nominis veneratione confirmandus
fuit, ubi non erat contra Ecclesiam, sed pro Ecclesia; et illa
tamen separatione culpandus, ubi si colligeret spargeret; et si forte
veniret ad Ecclesiam, non illud quod habebat ibi acciperet, sed in
quo aberraverat emendaret?
|
|