|
10. Neque enim et Cornelii gentilis
hominis orationes non sunt exauditae, aut eleemosynae non sunt
acceptae: imo et angelum ad se mitti, et missum meruit intueri, per
quem posset utique sine hominis alicujus accessu cuncta necessaria
discere. Sed quoniam quidquid boni in orationibus et eleemosynis
habebat, prodesse illi non poterat, nisi per vinculum christianae
societatis et pacis incorporaretur Ecclesiae; jubetur mittere ad
Petrum, et per illum discit Christum; per illum etiam baptizatus,
christiano populo consortio quoque communionis adjungitur, cui sola
bonorum operum similitudine jungebatur (Act. X). Perniciose
quippe contemneret bonum quod nondum habebat, superbiens ex illo quod
habebat. Sic etiam qui se ipsos a societate caeterorum separantes,
charitate violata, unitatis vinculum rumpunt, si nihil faciunt eorum
quae in illa societate acceperunt, in omnibus separati sunt: et ideo
quem sibi sociaverint, si venire ad Ecclesiam voluerit, debet omnia
quae non accepit accipere. Si vero nonnulla eadem faciunt, non se in
eis separaverunt; et ex ea parte in texturae compage detinentur, in
caetera scissi sunt. Proinde si quem sibi sociaverint, ex ea parte
nectitur Ecclesiae, in qua nec illi separati sunt: et ideo si venire
ad Ecclesiam voluerit, in eo sanatur ubi laniatus errabat: ubi vero
sanus connectebatur, non curatur, sed agnoscitur; ne cum sana curare
volumus, potius vulneremus. Itaque illi quos baptizant, sanant a
vulnere idololatriae vel infidelitatis; sed gravius feriunt vulnere
schismatis. Idololatras enim in populo Dei gladius interemit
(Exod. XXXII), schismaticos autem terrae hiatus absorbuit
(Num. XVI). Et Apostolus: Si habeam omnem, inquit, fidem,
ita ut montes transferam, charitatem vero non habeam, nihil sum.
11. Si quis adducatur ad medicum in aliqua necessaria parte corporis
gravi vulnere sauciatus, si dixerit medicus, Moritur inde nisi
curetur: non opinor illi qui eum adduxerunt, ita desipiunt, ut
consideratis atque numeratis caeteris membris ejus sanis, respondeant
medico et dicant, Ergone ista sana tot membra non valent ad ejus
vitam, et illud unum vulneratum valet ad mortem? Non utique hoc
dicunt, sed curandum offerunt: nec ideo tamen quia curandum offerunt,
medicum rogant, ut etiam illa quae sana sunt curet; sed illi uni loco
medicinam instanter adhibeat, unde mors etiam sanis caeteris imminet,
et nisi sanetur adveniet. Quid ergo prodest homini vel sana fides,
vel sanum fortasse solum fidei sacramentum, ubi letali vulnere
schismatis perempta est sanitas charitatis, per cujus solius
peremptionem etiam illa integra trahuntur ad mortem? Quod ne fiat,
non cessat misericordia Dei per unitatem sanctae Ecclesiae suae, ut
veniant et curentur per medicamentum reconciliationis, per vinculum
pacis. Nec ideo se putent sanos esse, quia dicimus eos habere aliquid
sanum: nec rursus putent ideo curandum esse quod sanum est, quia
ostendimus aliquid vulneratum. Itaque in Sacramenti sanitate, quia
contra nos non sunt, pro nobis sunt: in schismatis autem vulnere,
quia cum Christo non colligunt, spargunt. Non extollantur ex his
quae habent. Quid tantum per ea quae sana sunt superbos oculos
ducunt? Et vulnus suum dignentur humiliter intueri, nec solum quid
adsit, sed etiam quid desit attendant.
|
|