|
14. Quod quidem, inquit, et Agrippinus
bonae memoriae vir, cum caeteris coepiscopis suis qui illo tempore in
provincia Africa et Numidia Ecclesiam Domini gubernabant, statuit,
et librata concilii communis examinatione firmavit: quorum sententiam
religiosam et legitimam, salutarem, fidei et Ecclesiae catholicae
congruentem, nos etiam secuti sumus. Hac attestatione satis
ostendit, multo magis se fuisse commemoraturum, si quod de hac re
transmarinum vel universale concilium factum esset. Nondum autem
factum erat, quia consuetudinis robore tenebatur orbis terrarum, et
haec sola opponebatur inducere volentibus novitatem, quia non poterant
apprehendere veritatem. Postea tamen dum inter multos ex utraque parte
tractatur et quaeritur, non solum inventa est, sed etiam ad plenarii
concilii auctoritatem roburque perducta, post Cypriani quidem
passionem, sed antequam nos nati essemus . Hanc autem fuisse
consuetudinem Ecclesiae, quae postea multis discussis ambagibus
perspecta veritate plenario concilio confirmata est, satis ostenditur
et ipsius beati Cypriani verbis in eadem ad Jubaianum epistola, quae
in concilio lecta memoratur. Ait enim:
|
“Sed dicit aliquis, Quid
ergo fiet de iis qui in praeteritum de haeresi ad Ecclesiam venientes,
sine Baptismo admissi sunt?”
|
|
Ubi certe quid fieri soleret, etsi non
fieri vellet, satis ostendit; et eo ipso quod concilium Agrippini
commemorat, aperte indicat fuisse aliam consuetudinem Ecclesiae.
Neque enim opus erat hoc concilio velle statuere, si jam consuetudine
tenebatur: et in ipso concilio nonnullae sententiae omnino declarant,
eos contra Ecclesiae consuetudinem decrevisse, quod decernendum esse
arbitrati sunt. Quapropter illud unum isti considerent quod omnibus
patet: si auctoritas Cypriani sequenda est, magis eam sequendam esse
in unitate servanda, quam in Ecclesiae consuetudine commutanda; si
autem concilium ejus attenditur, huic esse universae Ecclesiae
posterius concilium praeponendum, cujus se membrum esse gaudebat; et
ut se in totius corporis compage retinenda caeteri imitarentur, saepius
admonebat. Nam et concilia posteriora prioribus apud posteros
praeponuntur , et universum partibus semper jure optimo praeponitur.
|
|