|
15. Quid autem agunt isti, cum docetur sanctus
Cyprianus, etiamsi non admisit in haeresi vel schismate baptizatos,
tamen communicasse admittentibus, quod apertissime declaravit,
dicens: Neminem judicantes, aut a jure communionis aliquem, si
diversum senserit, amoventes (In concilio Carthaginensi memorato
supra, cap. 2)? Si talium communione maculatus est, cur in
tractando Baptismo ejus auctoritatem sectantur? Si autem talium
communione maculatus non est, cur in unitate retinenda exemplum ejus
non imitantur? Numquid hic restat, nisi ut dicant, Sic volumus?
Quid aliud sermoni veritatis justitiaeque respondent omnes flagitiosi
et facinorosi homines, luxuriosi, ebriosi, adulteri, et modis
omnibus impudici, fures, raptores, homicidae, latrones, malefici,
idololatrae, quid aliud respondent cum eos veritas arguit, nisi, Hoc
volo, hoc me delectat? Et si christiano tincti sunt nomine, dicunt
etiam, Tu quis es, qui judices alienum servum (Rom. XIV,
4)? Verumtamen eo sunt isti modestiores, quia cum legibus divinis
et humanis aliquid poenarum pro suis perditis moribus factisque
patiuntur, non se martyres dicunt: isti autem simul habere volunt et
sacrilegorum vitam et innocentium famam, et in sceleratis factis nullam
poenam et in poenis justis martyrum gloriam: quasi non tanto sit erga
illos major misericordia et patientia Dei, quanto magis eos partibus
corripiens dat locum poenitentiae (Sap. XII, 10), et in hac
vita flagella ingeminare non cessat; ut considerantes quae patiantur et
quare patiantur, aliquando resipiscant: et qui jam pro unitate Donati
Maximianistarum Baptismum receperunt, pro pace Christi orbis
terrarum Baptismum potius amplectantur, reddantur radici,
reconcilientur unitati, videant nihil sibi remansisse quod dicant, sed
tamen remansisse quod faciant, ut pro factis eorum praeteritis
sacrificium dilectionis offeratur placabili Deo, cujus unitatem
nefario scelere disruperunt, cujus Sacramentis tam diuturnas injurias
irrogarunt. Misericors est enim et miserator Dominus, longanimis et
multum misericors et verax (Psal CII, 8). Amplectantur in
praesenti vita misericordem et longanimem, et timeant in futura
veracem. Non vult enim mortem impii, quantum ut revertatur et vivat
(Ezech. XXXIII, 11): quia sententiam flectit adversus
injurias irrogatas. Haec est nostra exhortatio.
|
|