|
16. Propter hoc eos habemus inimicos, quia
vera dicimus, quia tacere metuimus, quia cessare ab instantia quanta
possumus formidamus, quia obtemperamus Apostolo dicenti, Praedica
verbum, insta opportune, importune; argue, hortare, increpa (II
Tim. IV, 2). Sed, sicut Evangelium loquitur, diligunt
gloriam hominum magis quam Dei (Joan. XII, 45), et dum
reprehendi ad tempus timent, damnari in sempiternum non timent.
Vident etiam ipsi quid mali faciant, vident non esse quid omnino
respondeant: sed nebulas imperitis offundunt, cum ipsi vivi
sorbeantur, id est, scientes et agnoscentes intereant. Viderunt
horrere homines, et graviter detestari, quod etiam se ipsi in multa
schismata diviserunt, et maxime in Africae capite et notissima
civitate Carthagine : conati sunt resarcire dedecus pannorum suorum.
Putantes quod possent Maximianistas auferre, magno conatu per
Optatum Gildonianum fortiter institerunt, multa illis mala et
persecutiones saevissimas intulerunt. Receperunt inde aliquos,
putantes quod possent omnes eodem terrore converti: his autem quos
receperunt, noluerunt facere injuriam, ut ab eis in schismate
baptizatos denuo baptizarent, vel potius ab his ipsis rebaptizari eos
facerent intus, a quibus baptizati erant foris, atque hoc modo suae
nefariae consuetudini praescripserunt. Sentiunt quam scelerate jam
faciant, recepto Baptismo Maximianistarum, violare Baptismum orbis
terrarum. Sed timent rebaptizatos suos, ne forte non eis parcant, si
ipsi pepercerint caeteris; ne de illis exigant animas suas, si animas
aliorum trucidare cessaverint.
|
|